Nicodemo Folengo epigrammaton liber, 95

95. ad Bernardinum Marmitam

"Martis" forsitan inquies "kalendae

Venerunt tetricae, tuasque semper

Vis me luxurias videre". Castis

Bis ter ne timeas, rogo, in diebus,

5

Bernardine, iocos salatiores

Audire: haud bene quis potest, prius ni

Crebro crimina legerit, fateri?