Girolamo Balbi carmina, 202

Testo base di riferimento: J. von Retzer, 1791

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


202. de Legibus Hungariae

Inclyta, quae Scythicis gens prodiit Hungara terris,

      Nil nisi sanguinei Martis amabat opus.

Clara quidem bello, partisque decora triumphis;

      Sed non pacificae conscia legis erat.

5

Non fora legitimis resonabant sparsa tabellis,

      Nullaque conscripti regula iuris erat.

Ius dubiae pendens, incertaque alea litis,

      Sparsaque clamoso iurgia vana foro.

Inde (nefas) patriis eiectus sedibus haeres

10

      Haesit, et alterius sustulit alter opes;

Inque pari causa lata est sententia dispar,

      Et modo qui victor, mox fuit ille reus.

At Stephanus veterum laudes egressus avorum,

      Attulit optatam providus auctor opem,

15

Qui nunc Pannoniae praescribit iura feroci,

      Armaque fulta sacris legibus esse iubet.

Ille aperit regni triplici decreta libello,

      Et notat ambiguo iura tenenda foro.

Atque docet mores, longo servavit ab aevo

20

      Quos Scytha, Caesareis legibus esse pares.

Et quae vix poterant numeroso codice claudi,

      Sedulus in paucas diggerrit ipse notas.

Actio certa patet, certa est praescriptio rerum,

      Et contestatae formula litis adest.

25

Quisque suum nocens alieno limite cedet

      Sponte, nec infirmus praeda potentis erit.

Iusque, piumque colent placida sub lege quieti;

      Sorte pari causas Croesus, et Irus agent.

Macte animi, qui tanta tuis dare commoda nosti

30

      Gentibus, insignis fama futura tua est.

Vt Cretae Minoa colunt, Argique Phoroneum,

      Legifer et Spartae templa Lycurgus habet;

Vtque Solone suo dociles laetantur Athenae;

      Sic laudes referet Pannonis ora tuas.

35

Maior erit, sacris qui moenia legibus armat,

      Quam qui belligerae congerit artis opes.

Nam licet arma vacent, solidi stat gloria iuris;

      At sine iure parum Martia bella iuvant.