Nicodemo Folengo epigrammaton liber, 105

105. ad Linum Sforciam

Quem misit tibi Clara passerinum

Non nosti, Line; si sapis, monemus,

Vita blandicias suas: vorabit

Hic noctesque diesque. Non profundum

5

Explebunt baratrum Tagi, Luculli

Chrisporumque domus, sed usque donec

Potus exiget hauserit cruorem.