212. de Balbi Canonicatu Iocus
Ecclesiae membrum est Balbus, gaudete Camoenae,
Tartareum membrum scilicet ante fuit.
Censuit is nostras animas cum corpore solvi,
Et nullum in coelo censuit esse Deum.
5
Dicitur et teneris maribus non parcere, pulchrae
Praeferre et Nemesi Theodamantis Hylam.
Nunc quoque dum mores hominis vestigo prioris,
Ne sanctam, vereor, rideat Ecclesiam.
Pelle sub hac agni vereor ne forte lucellum
10
Hic subitus quaerat Relligionis amor.
Vos Balbi ingenium deducite tramite recto,
Pierides, vitae conscia turba suae.