Girolamo Balbi carmina, 225i

Testo base di riferimento: J. von Retzer, 1791

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


In Octaviam

Impia sors vario versans mortalia cursu

(Proh pudor) indignum ad fastigia celsa Neronem

Vexerat, et rerum latas donarat habenas.

Huic sata Dardania generosa Octavia stirpe

5

Iuncta fuit, diris avibus thalamoque sinistro.

Ille etenim infami Popeae raptus amore

Connubium antiquum sprevit, taedasque iugales;

Hoc facinus crebris soboles Romana querelis

Increpat, infestaque Neronem voce lacessit.

10

(Heu nihil est saevi violentius aure tyranni)

Ille ardet stimulis totusque immersus in iras

Vxorem egregiam morti devovit acerbae.

Regius interea populo lugente satelles

Immeritas iusto sumit de sanguine poenas.

15

Tum vero exoritur questus, iuvenumque senumque

Ora madent lachrymis, totam dolor occupat urbem.