Michele Marullo epigrammaton libri 1, 61

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1951

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


61. ad Neaeram

Puella mure delicatior Scytha

Foliive serici comis

Vel educata rure Pestano rosa

Vel anseris pluma levi,

5

Eademque duris dura cautibus magis,

Quas tundit hibernum mare,

Cum nubilosis Africus pennis gravis,

Saevit Ligustico sinu:

Remitte cor, siquis pudor, mihi meum,

10

Quod mille cepisti dolis

(Dum nunc ocello dulce subrides nigro,

Nunc fronte spem certa facis),

Quod nunc habes in vinculis quasi Syrum

Aut comparatum Sarmatam;

15

Verum remitte, dura, non ultra tuum:

Iam enim rogat melior sibi,

Quae nos ocellis diligit suis magis,

Neque hoc neque illud imputat.

An tu putabas scilicet firmum tibi

20

Tot barbare affectum modis?

Quanquam beati centies et amplius,

Siquos tenaci compede

Quae prima vix dum puberes iunxit fides,

Eadem extulit pios senes!