Michele Marullo neniarum liber, 4

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1951

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


4. ad Carolum regem Francorum

Dum tu fugaces, rex, catulis feras

Sectaris altum per nemus et diem ex

Die trahendo cara perdis

Tempora non redeuntis anni,

5

Heheu, rebelles quam vereor minas

Ne fractus hostis cornuaque interim

Resumat in foedam ruentis

Imperii populique cladem.

Nam nec tuorum iniuriae et improba

10

Vis cessat in quoscunque sine hostium

Delectu amicorumve, ut ipsi

Iam noceant magis hoste amici,

Et ille sollers temporis occupat

Recte gerendi singula momina,

15

Nec praeterire occasionem

Praecipitis sinit acer horae.

Hinc illi amici, praesidia hinc nova

Crescunt, nec aut iam Sfortia spiritus

In te rebelles Pontifexque

20

Dissimulant odiumve celant

Aut ipse Hiberus: nam Venetos tibi

Iam pridem acerbos tutemet efficis,

Persuasus infidis tuorum

Consiliis male venditisque.

25

Ergo modo excors et pariter deis

Mortalibusque infensus et omnibus

Exutus armis, regno, amicis,

In solium rediit paternum,

Ipsoque iam nunc plura fere tenet

30

Victore victus, quae tamen (heu pudor!)

Tenere non confisus olim

Integer imperiique opumque.

Quod siqua regni, tot tibi principum

Ducumque siqua est, siqua tot urbium

35

Vestrarum, honesti splendidique

Siqua animo tibi cura demum,

Iam te precamur, sume, age, spiritus

Dignos et istam, invicte, moram exue:

Quid fraudolentam crastinando

40

Das cinerem Boreae movere?

Nil de repente est cernere maximum:

Curandus aeger, dum medicabilis

Est plaga, nec totos per artus

Mortiferum subiit venenum.

45

At ipse demens, heu, patriam quoque

Fingebam et alti moenia Bosphori

Quandoque visurum, fugata

Auspice te Scythia superba;

Nunc parta nostro sanguine linquimus

50

Hosti tenenda et, quod pudeat magis,

Lucro imputamus, siquis aegre

Consuluit fugiendo vitae.

I nunc, tuorum, Carle, potentiam

Regnorum et armis Belgica robora

55

Mirare, dum Campana caede

Luxurient sata Gallicana!

Vt nempe vincas, denique quae tibi

Vicisse, amicis, gloria, perditis?

Feris ne tradendae tot urbes,

60

Exitio populis tributis,

Qui te suorum sanguine, qui suo

Fecere, si non ipse vetas, herum

Non Rhosiarum Caucasique,

Italiae sed enim beatae?

65

Hos destinatus, nunc vacuam sinis

Si praedam et armis obiicis hostium,

Servando cum sis debeasque,

Non homines tibi defuisse

Deosve, sed (quod dicere abominer!)

70

Scies amicos, iura, fidem, deos,

Fas, famam, honestatem, decorum,

Denique te tibi destitutum.