Manilio Cabacio Rallo carmina, 16

16. ad Cardinalem Galeottum

Si quaeris quid amem tuus uocari,

Horum maxime temporum senator,

Paucis hendecasyllabis fatebor:

Me non ambitio tumultuosa

5

Nec spes innocuum trahunt auarae

Neu fului potiendus ardor auri,

Mille commoda neue uile uulgus,

Quae patrocinio refert parato,

Sed nobis tua (crede) multa uirtus,

10

Quae, te sordibus ut carere saecli,

Sic quemcunque tibi facit minorem.

Musis adde quod es decens amicus

Nec commercia despicis uirorum,

Quis Phoebus fauet et seuera uirgo.

15

Haec sunt cur cupiam tuus uocari.