Manilio Cabacio Rallo carmina, 19

19. ad Pompeium

Cui cor, cui tenerum iecur dicabo

Excultumque animum pudore casto?

Pompei, tibi. Nam iocosa Pallas

Id iussit tua protinusque saeuum

5

Rebellare Cupidinem peregit

Pacatum modo blandulumque nobis.

Quare hoc quicquid habet teneto pectus.

Sed cum iusseris ut poema fingam,

Tunc uel tu mihi cor meum remitte

10

Vel te unum mea cuncta possidentem,

Scitum ne male rusticumque carmen

Scribens displiceam et poeta uecors

Aut uilis tibi cyclicusque dicar.