Gerolamo Bologni epigrammata litteraria, iocosa, lasciua, 14c

Testo base di riferimento: Th. Sacré, 2003

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


14c.

Antiquas referens puella nymphas

Forma, moribus, artibus decora,

Siren credita voce, Musa plectro,

Hoc Antonia clauditur sepulchro,

5

Cui cognomine contigit vocari

Mollinae, facilis quod et venusta

Ac mollis fuit. Heu severa Parca

Quae tantum decus abstulit iuventa!