Nicodemo Folengo elegiarum liber, 14

Testo base di riferimento: C. Cordié, A. Perosa, 1990

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


14. Serenam alloquitur dum mane
e lecto una surgerent

Esse quid hoc dicam, quod tam speciosa videris

      Mane, nec in tota pulchrior urbe micat?

Cur formosa minus media mihi luce nitescis,

      Multa ubi cincinnos condidit arte soror?

5

Me ne sopor cerebrique modo cruor haustus ab alvo

      Fallit, an in roseo stat suus ore vigor?

Certe ibi non succi mendacia fingere rumor,

      Tecta nec aurato crimina torque valet;

Non ibi Leuconicum latus implet syrma patens ve,

10

      Nuda sed in nostra nunc quoque parte iaces,

Nunc etiam, nunquam semota, quiescis eodem

      Sedisti novies quo peritura sinu;

Candida non teneras pinxit Selinusia malas

      Oraque purpureus non tua phucus obit.

15

Quae mihi nunc surgis, talis pulcherrima cinxit

      Alda virum, volucrem Leda Venusque Parim,

Talis ad herois pictos Lucretia muros

      Exiit et cano est Tarsia nota patri.

Aspicis ut radians nitor utque decentia, quaeso,

20

      Pectora: vaeh misero, cur tegis ista die?

Cur mihi fers lato fulgentia tegmine membra

      Et niveas fulvo subtrahis aere genas?

Lactea cur gaudes adamantinus opprimat umbo

      Colla? quid innumero dactylus orbe latet?

25

Anne satis tenuem fuerat praecingere vestem

      Sertaque demissis reddere parva comis?

Sit Tityo Phlegiaeque comes quae prima decentem

      Argento didicit composuisse gulam:

Non diris aether pateat, non manibus aequor,

30

      Terra nec illius contegat ossa libens;

Vndique iactetur precium quae scaeva lapillis

      Addidit extremae vimque paravit humo.

Turpibus aureoli ponantur vultibus orbes:

      Non eget his levi natus in ore vigor;

35

Has sine, forma quibus nulla est, redimicula lustrent,

      Has crotala et rarus comat elencus age;

Lychnicus harmillaeque graves Scythicaeque smaragdi

      Lumina despectis artibus alma ferant.

Cura sit his pictis arcere e vultibus aestus

40

      Vdaque sudoris vim purpurissa fuget;

Ochra salum timeat, radios cerussa potentes,

      Tuta nec a turpi lilia flos ve nuru.

Nitra suant vappae tenerasque sequantur aristas

      Quasque feras auro Poppea compsit emant;

45

Hae multo rigidos extirpent dropace lucos

      Et psecas humenti furfure terga domet;

Pumice frangatur rebusque tenacibus atrox

      Villus et in rugas Cypria perstet humus.

Harum spuma nigros tingat Germana capillos

50

      Sulfureaque rubrum promicet arte caput;

Grata iuvent alias exotica: muschus et omnis

      Mirrha, crocum Samiae vel thymiama deae;

Assyrio crines iisdem spargantur amomo

      Spicatusque linat splennia rasa latex;

55

Non satis his balanum, diapasma nec amphora costi,

      Sed levet horrorem succina gemma manus.

Sint procul ista tibi; sat oles, sat corpore toto

      Es levis: nunc me, nunc, mea vita, iuvas,

Nunc ego nec metuam tricena suavia labris

60

      Figere, nec stricto frangere dente cutem.

Obsecro propositi sis huius semper et artus

      Stet tibi, lux, nunquam contemerare tuos:

Non faba, non thynni sanguis, non nardina cultas

      Tingat ut exurges Chia ve terra genas.

65

Linque, age, flammares dybaphos, molticia linque

      Aurea, nec speciem fascibus ipsa tegas;

I potius cultu pauper, formosior ut sis,

      Nec niveos gemnis ars sit obire sinus.

Sardonices pallasque viro segmentaque serves

70

      Teque sibi innumeris occule fusca togis;

Mi solidas absint polymitta tegentia mammas

      Cumque maris grata serica merce rubri:

Haec pia contiguus ne te spectaret ocellus

      Sors dedit, haec vati proiice iussa tuo.

75

Nuda places, mihi nuda redi: sic, aurea, sensus

      Coepisti, sic me nunc quoque, virgo, iuva.