Nicodemo Folengo epigrammaton liber, 39

Reference basis text: C. Cordié, A. Perosa, 1990

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


39. ad Marinum Pecorinum

Dicis quod male concoquis, Marine,

Quod tres vel duo prandio vitelli

Quoquo sufficiunt: tibi videtur

Potu uno esse duos parum vitellos?