Angelo Poliziano Bartholomaeo Fontio

Testo base di riferimento: Ida Maïer, 1966

Cura dell'edizione digitale: Federica Giacomin


Clara licet summo Fredericum gloria coelo

      Et nitidis certet tollere sideribus,

Vel quia munitam castris inducere fossam

      Obstrusumque hosti claudere novit iter,

5

Novit et armigeras dictis incendere turmas

      Et fera magnanimos vertere in arma duces

Deiicit et celsas ignitis molibus urbes,

      Occultas aperit militibusque vias,

Vel quod equum fusis impellere doctus habenis,

10

      Qua ruit, hostili sanguine tingit humum,

Quantus Bistonio Gradivus in axe coruscat,

      Cum rapit ardentes in fera bella Getas,

Vel magis argutos placida quod fronte poetas

      Allicit effusis undique muneribus.

15

Laurigerasque petit posita modo cuspide nymphas,

      Implicat et ternis bracchia nexa choris

Et licet, Eridanum Phaetontis flebile bustum

      Qui regit et Mutinae tecta superba premit,

Aut rex, Oebalii qui temperat ora Galaesi

20

      Teque, olim Musis inclyta Parthenope,

Materiam sacris valeant praebere poetis,

      Sive illi pacem, proelia sive gerant:

Quid tamen externo iuvat indulgere labori?

      Quid iuvat externos concinuisse duces?

25

Non libet amoto fauces perfundere vino,

      Cum propior valeat tollere lympha sitim.

Nonne magis referam Petrum patriaeque parentem

      Cosmum? non Medicae pignora bina domus?

Temperet ut cives tanta Laurentius arte,

30

      Stelligeros quanta Iuppiter ipse polos?

Vt tumidum conata iugo subducere collum

      Protendit victas iam Volaterra manus?

Vt modo, Palladiae Pisis cedetis Athenae

      Otiaque antiquae dulcia Parthenopes?

35

Nonne magis referam ludicrae munera pugnae,

      Verinus quamvis dixerit illa meus?

Paene puer iuvenes valido Laurentius ictu

      Deiecit forti conspiciendus equo.

Paene puer terrae galeas devolvit inanes,

40

      Stravit cornipedes, arma virosque simul:

Has ego non humili complectar carmine laudes

      Virtutis referens munera prima suae.

Paene puer fudit patris Laurentius hostes

      Compulit et proprios deseruisse Lares.

45

Armatos cives armis circumdatus ipse

      Duxit et infidas expulit urbe manus,

Territus effugit patriis Detisalvus ab oris,

      Nunc terit in longa tempora pauperie.

Haec mea Musa canet, nostro haec sunt ore canenda

50

      Et meus hoc tantum pulvere sudet equus.

His mihi descriptis libeat quoque forsan ad illos

      Flectere converso protinus axe rotas.

Ante pharetratos cecinit Landinus amores,

      Ante celebrata est carmine Xandra suo.

55

At postquam Medicas illam transmisit in aedes

      Et Petro meritum praestitit officium,

Lectitat hunc sacris Ferraria culta poetis

      Miraturque animae iam monumenta suae.

Sic ubi iam Medicae solvisti debita genti,

60

      Carliadem vexas nunc, Vgoline, tuam:

Carliadem, qua non Latio praestantius ullum,

      Quod videam, nostro tempore surgit opus.

Ipse Cleonaeum liber contunde leonem

      Alcidaeque gravi subiice colla polo;

65

Ipse et Erythraeos iam nunc molire invencos

      Pacatumque nemus, o Erymanthe, tuum,

Ipse refer perversa levis vestigia cervae,

      Thermodontiacas ipse referque manus.

Me iuvat in Medicam versus connectere gentem,

70

      O animae, Fonti, portio magna meae!

Et tibi, Laurenti, noster praeludat Homerus,

      Molimur forti dum tua gesta pede.

Hactenus haec. Sed iam tacito tibi pectore, Fonti,

      Saevus Amor rapidas ventilat usque faces.

75

Ast ego mirabar, graciles quid protinus artus

      Vexat, cur tenero pallor in ore sedet?

Permessi quotiens laticem, cum decolor esses,

      Culpavi et Phoebi Pieridumque choros?

At quondam nostros demens lusisse furores

80

      Te memini et vario corripuisse ioco,

Ridebas gelidae tolerantem frigora noctis,

      Cum tegeret madidas cana pruinas comas,

Ridebas, Fonti, dominae fastidia nostrae,

      Esset cum misero ianua clausa mihi,

85

Ridebas, scopulo cum surdior illa Sicano

      Temneret, in duro limine pervigilem,

Nec to poenituit lachrimas ridere cadentes

      Turgidulasque novo semper ab imbre genas.

I nunc, sacrorum, Fonti, derisor amantum,

90

      I, temne aligeri iura superba dei!

Quam magis optares Ephyraei dura tyranni

      Supplicia et poenam, Tantale saeve, tuam!

Quam magis Atraciamque rotam tortosque dracones

      Et Tityi volucres tergeminumque canem!

95

Nil tibi Socraticis sapientia condita libris

      Proderit aut Samium consuluisse senem,

Nil tibi contulerit sacri monumenta Maronis

      Aut Tulli varios edidicisse locos,

Frustra Hieronymum sublimia dieta tonantem,

100

      Frustra Augustini scripta severa leges,

Frustra Nasonem, lepidi vel culta Tibulli

      Carmina, vel qui te, Cynthia sola, canit.

Ah, miser! in sterili sulcum producis harena,

      Diligit Aonios nulla puella modos,

105

Sed magis aurato gaudent procedere limbo

      Sidonioque graves murice ferre sinus,

Semper Erythraeo poscunt de litore gemmas,

      Vt lapis in tereti splendeat articulo.

Ah ego quos cecini versus ad limen amicae!

110

      Sed nebulae et tepidi diripuere noti.

Postibus ah quotiens elegeia nostra pependit!

      Nec tamen excussa ianua aperta sera est.

Iactabam, memini, Phoebum nostramque poesim,

      Divitis illa tamen maluit usque torum.

115

Auro flectuntur pueri facilesque puellae,

      Corrumpunt iustos aurea dona senes.

Inclusam Danaem munibat aenea turris.

      Perviaque aurato est tegula facta Iovi.

Quare, si sapias, aurum viridesque smaragdos,

120

      I, lege, quae Venerem conciliare queant.

Crede procellosis turgentia lintea ventis,

      Vt dominae gravida classe parentur opes.

Nec te, si madidus nimbis consurgit Orion,

      Terreat, aut si quas ingerit haedus aquas,

125

Sive Therapnaeae sidus pluviale maritae

      Ingruit et pueri stella proterva Phrygis.

Nil habet in sacros tempestas iuris amantes

      Cognatasque undas temperat alma Venus.

Sed quando in misero, quae tempora ducis, amore

130

      Scripsisti et vitae munera cuncta tuae.

Nunc simul et nostro, Fonti, sermone vicissim

      Disce aliquid vitae de ratione meae.

Libera iam tuto ratis est mihi condita portu,

      Nec metuit, si quas increpat aura minas.

135

Quare ego Maeonii divina poemata vatis,

      Vt coepi, in Latios vertere tendo modos.

Sed quoniam variae delectant fercula mensae

      Dulcius et vario gramina flore nitent,

Saepe mihi numeris ficti referuntur amores

140

      Et canitur gracili mollis amica pede.

Nunc me contractis epigrammata ludere velis,

      Nunc iuvat ad mollem flectere dieta lyram.

Saepius eloquium magni Ciceronis adoro.

      Hic quoque succendunt verba soluta mihi.

145

Nam modo me, Fonti, vel epistola blanda moratur,

      Actio vel multis plurima ficta locis

Et modo me retinent calamo praecepta quieto

      Tradita pacatis et pia verba notis.

At cum Pieria taedet pallere sub umbra,

150

      Egredior thalami conscia tecta mei,

Protinus inde peto Matthaei limina Franci,

      Ille mihi lepidos ingerit usque iocos,

Suscitat ille meo languentes pectore vires

      Et mentem a taetro vindicat ille situ.

155

Hinc me digressum Marsilius excipit ingens,

      Non minus ingenio qui favet usque meo.

Hic aperit, quanto currunt vaga sidera lapsu,

      Altus agit quali tramite Phoebus equos,

Hic docet, undeni resecant ut sidera circi,

160

      Cur nitido tantum lacteus orbe patet,

Vt cum patre Venus miseris mortalibus aequa est,

      Cur saepe obscuris Luna laborat equis,

Aurea cur celso pendentia vincula mundo

      Maeonii finxit Musa beata senis,

165

Cur saepe aerii luctantur in aequore venti,

      Cur glacie et saeva grandine terra riget

Atque eadem Icario cur mox perrumpitur aestu,

      Cur pluvius madidas combibit arcus aquas,

Quae causa est vernum laxari fulmine coelum,

170

      An ruat e puro stella serena, polo?

Et modo pallentes humano corpore morbos,

      Qua valeam, medica pellere mostrat ope.

Impia non sani turbat modo dicta Lucreti,

      Imminet erratis nunc, Epicure, tuis.

175

Ille Iovis quarto solium conscendere passu

      Edocet et celsi lucida signa poli,

Namque agere ostendit pigrae nil corpora molis,

      Mox imperfecte cum loca forma super,

Hinc anima exeritur divinae conscia mentis,

180

      Contiguus summo est angelus inde Iovi

Saepe graves pellit docta testudine curas,

      Et vocem argutis suggerit articulis,

Qualis Apollinei modulator carminis Orpheus

      Dicitur Odrysias allicuisse feras,

185

Marmaricos posset cantu mulcere leones

      Quasque niger tigres semper Amanus habet,

Caucaseo traheret duras e vertice cautes

      Saxaque Sicaniis condita gurgitibus.

Hinc, ubi conticuit, Musarum concitus oestro

190

      Deferor ad solitos protinus ipse Lares

Atque iterum meditor numeros Phoebumque lacesso

      Attonitusque sacram pectine plango chelym.

Rursus in Andronici doctum me confero ludum,

      Qui tumidi nodos laxat Aristotelis

195

Smyrnaeique docet iocunda poemata vatis:

      Iam populat Graias Dardana flamma rates.

Fulminei posthaec aperit Demosthenis artem,

      Aequiparat nostri quem Ciceronis opus.

Hic Verinus adest, hic sacri templa Lucardi,

200

      Qui regit Aoniis pectora nota choris.

Carolus hic patrias certat superare Camenas

      Et Marsupinam tollere ad astra domum.

Carolus ille, inquam, Musarum dulcis alumnus,

      Quo nullus toto est gratior orbe mihi,

205

Nec minor egregia surgit virtute Ioannes

      Baptista, Etrusci gloria certa soli

Et quos longa mora est tenui comprendere versu,

      Excipiunt socii Dorica verba mei.

Nec secus hinc reliquum teritur mihi temporis et me

210

      Bibliotheca tenet, Vespasiane, tua,

Cui tantum Graiae debent Latiaeque Camenae,

      Smyrnaeo quantum Dorica terra seni.

Namque deus veluti Cressis, Epidaurius herbis

      Extintum patri reddidit Androgeon,

215

Sic tu, quos rapuit nobis cariosa vetustas,

      Restituis Latio, Vespasiane, viros;

Per te Lethaeos iam spernit Graecia fluctus,

      Nec metuit Stygium Romula lingua deum.

Felix, cui liceat revocare in lumina vitae

220

      Mortua priscorum tot monumenta virum,

Felix, cui liceat sanctorum nomina vatum

      Perdita flammatis eripuisse rogis.

Hunc prope consisto, donec Cythereius ignis

      Advocat exorta lucida signa face:

225

Sic ego labentis produco tempora lucis

      Inter Hyanthei munera grata chori.

At cum festa dies suadet cessisse labori,

      Quae subeant animum gaudia, disce, meum.

Attonita geminos vestigo mente poetas,

230

      Vt referat numeros ille vel ille suos.

Sic Aganippei Michlotius incola fontis

      Pierio blandos ingerit ore modos,

Sic arguta refers nobis epigrammata, Bracci,

      Qui Marsi lepidam vincis Amazoniam.

235

Par est ambobus studium, par vita, nec illis

      Ingrata est Musae pars quotacunque meae.

Nam licet et Marsi vincant et scripta Catulli

      Augustique iocos exuperare queant

Et licet his cedat culti Gaetulicus oris,

240

      Vel Pedo, vel celebris Musa benigna Coci;

Attamen esse aliquid sitiunt mea carmina, vates

      Esse aliquid nugas censet uterque meas.

Scilicet alterni vos copula fallit amoris,

      O socii, mentis vincla benigna piae!

245

Offundit tenebras ac veri lumina tollit

      Sanctum iocundae foedus amicitiae.

His ego suffixus totam vagor usque per urbem,

      Atteritur pedibus et via longa meis,

Donec flammigeras prono Phaetonte quadrigas

250

      Lucidus Hesperio Cynthius amne lavat.

Haec tibi suscepto pro munere munera reddo,

      Haec pro susceptis carmina carminibus.

Ergo vale, Fonti, et memori nos mente reconde

      Mutuaque alternus pectora servet amor.