Angelo Poliziano elegiae 2

Reference basis text: I. Del Lungo, 1867

Editing of the digital edition: Federica Giacomin


Ad Ioannem Baptistum Cantalicium

 

Omnia non semper possunt cognoscere vates,

      Semper et humanum non viget ingenium;

Vt semper tenerae non lucent cornua lunae,

      Nec Phoebus semper mergit in amne rotas;

5

Spicea sic aestas toto non volvitur anno,

      Nec durant pratis arboribusque comae;

Semper et herculei non torrent terga leonis,

      Cyntihus aurata nec sonat usque lyra.

Quis me compulerit pueriles scribere versus

10

      Ignotum est, video, culte poeta, tibi.

Credis ut aonio tecum concurrere gyro

      Ipse velim et vatem vincere carminibus?

Accipe quid contra dicam tibi, docte Ioannes,

      Curque seni ignarus scribere non timui.

15

Iam sol Tyndaridas geminos lustrare quadrigis

      Coeperat, et tepidum iam promovere diem;

Cum somnus dulci solvit mea membra sopore,

      Curarum domitrix pressit et alta quies.

Ecce ego conspicio venientes ordine Musas...

20

      Aut fuit, aut vacuae somnia mentis erant.

Quaeque suos vario velarat flore capillos,

      Cuiusque in manibus laurea virga fuit.

Vt primum thalami tetigerunt limina nostri,

      Lucida ab aethereo est lumine facta domus.

25

Hic Dea, pieridas inter pulcherrima cunctas,

      Incoepit roseo sic prior ore loqui:

Surge, age, phoebaeos qui vis cognoscere vates,

      Vt tua gorgoneis ora rigentur aquis.

I, Geminiani celeri pete moenia passu,

30

      Moenia quae multum Cynthius ipse colit:

Hic vates viridi redimitus tempora lauro

      Ad Phoebum poterit praevius esse tibi.

Dixit. Et ex oculis cunctae fugere sorores,

      Et mea destituit lumina somnus iners.

35

Scis nunc cur numeros misi tibi, docte poeta?

      Vt tangam sacri, te duce, fontis aquas.