Angelo Poliziano elegiae 6

Testo base di riferimento: I. Del Lungo, 1867

Cura dell'edizione digitale: Federica Giacomin


Ad Antonium Benivenium, medicum

 

Vt sonipes geminas attollit martius aures,

      Cum raucae belli signa dedere tubae;

Sic mihi languenti surgunt in pectore vires,

      Ingenii laudas cum monumenta mei.

5

Et merito: neque enim, tanto sub iudice tutus,

      Pertimeo vulgi scommata vana rudis.

Nam quoniam stygiam facile est tibi pellere mortem,

      Quam facile invidiae frangere colla potes?

Felix cui liceat fati pervertere legem,

10

      Quem propter cymba stet leviore Charon,

Stamina qui valeas invita nectere Parca

      Atque animas vacua restituisse colo.

Felix grata domus lycio Benivenia Phoebo,

      Cui sua concessit munera cuncta Deus!

15

Namque Coronidem tibi cedere iussit Apollo,

      Iussit et aemonium cedere Phylliriden.

Ast alius simili frater virtute recenset

      Quae medicam surgens herba ministret opem.

Tertius aoniis satur ille Hieronymus undis

20

      Ad querulam docto barbiton ore canit.

Bissenos alius modo cum trascenderit annos,

      Pectore iam canos vincit et ore senes:

Cederet huic Thamyras docti certamine cantus,

      Cederet aurata Calliopea lyra;

25

Argumenta etiam logicis miranda figuris

      Implicat, et magnum versat Aristotelem.

Di tibi dent pyliam longe superare senectam,

      Antoni, euboicos et superare dies!

Di tibi dent geminos longum superesse parentes!

30

      Di servent fratres, pignora chara, tuos!

Tu modo praecipiti quae nuper carmina penna

      Scripsimus, ingenii munera parva mei,

Excipe, meque tuum memori sub mente reconde,

      Mutuaque alternus pectora servet amor.