Angelo Poliziano elegiae 9

Reference basis text: I. Del Lungo, 1867

Editing of the digital edition: Federica Giacomin


Carolo Marsupino

 

Carle, quid obstrusas sapientum quaerere mentes,

      Quid properas tetricos consuluisse senes?

Te decet exactos mordaci claudere versus

      Pumice, delitias et celebrare tuas;

5

Vt cantata novo se carmine iactet amica,

      Subiiciatque leves nuda Thalia iocos.

Par est nequitia iuvenes gaudere proterva,

      Hanc Venus aetatem vindicat ipsa sibi.

Si sapis ergo, graves procul o procul exige chartas:

10

      Non facit aetati musa severa tuae.

Vince philetaeos molli cum carmine lusus,

      Invideat teneris Graecia docta modis.

Sic tibi purpurea geminus cum matre Cupido

      Imponet meritae myrtea serta comae;

15

Aeternamque feres super aurea sidera famam,

      Quae tibi post cineres sola superstes erit.