Angelo Poliziano odae 3

Reference basis text: I. Del Lungo, 1867

Editing of the digital edition: Federica Giacomin


Ad Horatium Flaccum

 

Vates threicio blandior Orpheo,

Seu malis fidibus sistere lubricos

Amnes, seu tremulo ducere pollice

O

Ipsis cum latebris feras;

Vates aeolii pectinis arbiter,

5

Qui princeps latiam sollicitas chelyn,

Nec segnis titulos addere noxiis

O

Nigro carmine frontibus;

Quis te a barbarica compede vindicat?

Quis frontis nebulam dispulit, et situ

Deterso levibus restituit choris

O

Curata iuvenem cute?

10

O quam nuper eras nubilus et malo

Obductus senio! Quam nitidos ades

Nunc vultus referens, docta fragrantibus

O

Cinctus tempora floribus!

Talem purpureis reddere solibus

Laetum pube nova, post gelida nives,

15

Serpentem, positis exuviis, solet

O

Verni temperies poli.

Talem te choreis reddidit et lyrae

Landinus veterum laudibus aemulus,

Qualis tu solitus Tibur ad uvidum

O

Blandam tendere barbiton.

Nunc te delitiis nunc decet et levi

20

Lascivire ioco; nunc puerilibus

Insertum thyasis aut fide garrula

O

Inter ludere virgines.