Angelo Poliziano odae 9

Reference basis text: I. Del Lungo, 1867

Editing of the digital edition: Federica Giacomin


In Anum

 

Huc huc, iambi! Arripite mi iam mordicus

Anum hanc furenti percitam libidine,

Tentiginosam, catulientem, spurcidam,

Gravedinosam, vietam, olentem, rancidam,

5

Cadaverosam, fronte rugosa, coma

Cana atque rara, depilatis palpebris,

Glabro supercilio, labellis defluentibus,

Oculis rubentibus, genis lachrymantibus,

Edentulamque (ni duo nigri et sordidi

10

Dentes supersint), auriculis exanguibus

Flaccisque, mucco naribus stillantibus,

Rictu saliva undante, tetro anhelitu,

Mammis senecta putridis praegrandibus

Araneosis deciduis inanibus,

15

Laxoque ventre dissipato et fixili,

Cunno ulceroso, verminante podice,

Natibusque macris aridis et osseis,

Vtroque sicco crure utroque brachio,

Talo genuque utroque procul extantibus,

20

Calcaneoque pernionibus gravi;

Vt nil sit aspernabilius, nil tetrius

Monstrosiusque aut nauseabundum magis:

Quam pistor olim, caupo, calo, baiulus,

Et institores, et lanius, et carnifex,

25

Et muliones permolebant et coci,

Ceu prostitutam et sellulariam meram;

Nunc nemo iam vult visere nemo colloqui,

Fastidit unusquesque et habet ludibrio

Anum subante perditam prurigine:

30

Sed audet impudens tamen, audet impudens,

Procax, proterva, nec iam anus sed mortua,

Vtcumque prurit (prurit autem iugiter),

Se postulare ut comprimam, sibi ut arrigam,

Quasi ipse verres quasi asinus sim vel canis.

35

Abi hinc, abi, anus, in maximam malam crucem,

Abi scelesta, obscoena; sive vera anus

Seu terriculum es seu larva bustuaria.

Nam si optio mi detur, aedepol magis

Scrofam futuam quam te vel asinam vel canem.