Angelo Poliziano odae 10

Reference basis text: I. Del Lungo, 1867

Editing of the digital edition: Federica Giacomin


In Bartholomaeum Scalam

 

Hunc quem videtis ire fastoso gradu

Servis tumentem publicis,

Vel hinniente per forum vehi capax

Equo, quod omnes despuant;

5

Turbam superbo praeterit fastidio

Qui civium stomachantium,

Gravique cunctos ora torquentes retro

Despectat insolentia;

Intraque tutum moenibus pomerium

10

Agros patentes possidet;

Villamque dives publico peculio

Insanus urbanam struit,

Vbi ocietur inter obscoenas lupas

(Ne turpiora dixerim),

15

Vbi ampla pergraecetur inter pocula,

Senex podagra rancidus;

Hunc vos putatis stirpe forsan inclyta,

Virtutis aut insignibus

Ad hoc volasse protinus fastigium?

20

Falsum putatis, hospites.

Molas hic inter natus est aquaticas,

Gratus sodalis muribus:

Fortuna ludens furfuris plenum tulit

Ad usque supremos gradus,

25

Monstrare gaudens arroget quantum sibi

Mortalis impudentia

Ergo iste tantis arduus suffragiis

Nunc immemor natalium,

Vt quemque longo stemmate clarum videt

30

Aut dote rara nobilem,

Tristi veneno spargit et rodit statim

Rubiginosis dentibus.

Non ipse se, fortuna non ipsum capit

Aura favoris ebrium:

35

Sic culmen altum lubrico premens pede,

Ventisque turbidis patens,

Casurus usque nutat et iam iam cadet,

Sed non gradatim scilicet.