Angelo Poliziano prologus in Plauti comoediam menoechmos

Reference basis text: I. Del Lungo, 1867

Editing of the digital edition: Federica Giacomin


Heus heus, tacete, sultis, vos, ego ut loquar.

Nam nostra conducta est huc lingua, vestri oculi;

Vos spectare decet, nos loqui et fabulam agere.

Alioqui, capite ipsi hunc ornatum scenicum,

5

Atque exporgite lumbos: tum nos sessum ibimus,

Spectabimusque nos taciti, aut ridebimus,

Vel si frigebit actio dormitabimus.

Comoedia, Menoechmos acturi sumus,

Lepidam et iocosam et elegantem ut nihil supra.

10

Sed mendosam alicubi tamen culpa temporum.

Inerunt in ea nonnulla ne nobis quidem

Satis intellecta, sed haec erunt pauca admodum;

Quae si minus placebunt auribus expuite,

Aut devorate ceu soletis catapotia.

15

Romanus est hic sermo, romani sales;

Nihil invenustum aut ineptum et graeculum,

Quale solent nugari molitores caeteri:

Quorum nec ullis versibus comoediae

Nec argumento constant perplexabili,

20

Nec quicquam habent comoedie praeter titulos,

Nec ipsae secum congruunt, nec adest fides

Rebus agundis ac nec personis indoles;

Tantumque si quid furtivum est in eis placet,

Quippe alienis insidiantur laboribus.

25

Velim equidem nostra ne placeat quibus haec placent.

Facient profecto maiora operae praetia nunc

Longe adulescentes isti, siquidem insueverint

Puro sermoni Romae urbis vernaculo,

Cuius habetur Plautus hic noster pater,

30

Quam si magistris freti trivialibus

Linguas tenellas polluant stribiligine;

Siquidem ita traditum est a laudatis viris:

Latine vellent etiam si Musae loqui,

Nullis usuras nisi plautinis vocibus.

35

Quod si qui clamitent nos facere histrionicam.

Atque id reprehendant, minime diffitebimur;

Dum nos sciant disciplinam antiquam sequi:

Etenim formandos comoedo veters dabant

Pueros ingenuos, actionem ut discerent.

40

Sed qui nos damnant, histriones sunt maxumi;

Nam Curios simulant, vivunt bacchanalia:

Hi sunt praecipue quidam clamosi, leves,

Cucullati, lignipedes, cincti funibus,

Superciliosum incurvicervicum pecus;

45

Qui quod ab aliis habitu et cultu dissentiunt,

Tristesque vultu vendunt sanctimonias,

Censuram sibi quamdam et tyrannidem occupant,

Pavidamque plebem territant minaciis.

Sed iam valete, spectatores, et gregi

50

Favete nostro; vobis quod vortat bene.