Rusticus
In poetae Hesiodi Vergiliique Georgicon
enarratione pronuntiata
A.P. Iacobo Salviato suo S. D. En RVSTICVM tibi.
Id illi scilicet ab argumento inditum nomen.
Tuo coactu prodit in vulgum:
tibi est uni quicquid acciderit imputaturus.
Iam ne sentis quam tibi tuendus sit,
vel tuo ipsius nomine vel meo?
Tua enim fides in eo, meus honor agitur:
cuius quidem, etsi semper cura apud te
iam inde a pueritia excubuit,
tamen eum tueri nunc vel ob id ipsum impensius debes,
quod es nuper Laurentio Medici principi viro,
cuius ego cliens alumnusque sum,
unus ex omni florentina iuventute gener ascitus.
Profer igitur in tali patrocinio auctoritatem
omnem atque gratiam, quam videlicet tibi
et viri excellentis affinitas et tua egregia indoles
morumque suavitas conciliant. Vale; meque, ut facis, ama
Ruris opes saturi, gnavoque agitanda colono
Munera, et montiferae sacrum telluris honorem
Ludere septena gestit mea fistula canna.
Fistula, Mantoae quam nuper margine ripae
5
Ipse renidenti dum dat mihi Tityrus ore:
"Hac, puer, ascraeum repete, inquit, arundine carmen."
Pan, ades; et curvi mecum sub fornice saxi
Versibus indulge, medio dum Phoebus in axe est,
Dum gemit erepta viduatus compare turtur,
10
Dum sua torquati recinunt dictata palumbes.
Hic resonat blando tibi pinus amata susurro;
Hic vaga coniferis insibilat aura cupressis;
Hic scatebris salit, et bullantibus incita venis
Pura coloratos interstrepit unda lapillos;
15
Hic tua vicinis ludit lasciva sub umbris,
Iamdudum nostri captatrix carminis, Echo.
Felix ille animi divisque simillimus ipsis,
Quem non mendaci resplendens gloria fuco
Solicitat non fastosi mala gaudia luxus;
20
Sed tacitos sinit ire dies, et paupere cultu
Exigit innocuae tranquilla silentia vitae,
Vrbe procul, voti exiguus; sortemque benignus
Ipse suam fovet, ac modico contentus acervo
Non spes corde avidas non curam pascit inanem;
25
Securus quo sceptra cadant, cui dira minentur
Astra et sanguinei iubar exitiale cometae.
Non illum fragilis favor indocilisque potenti
Plebs servare fidem, evectum popularibus auris,
Casuro imponit solio, nec ducit hiantem
30
Huc illuc vanos ostentans purpura fasces;
Non mentem pavet ipse suam, nec conscius omneis
Exhorret strepitus, nec edaci pectora culpa
Carpitur occulte; non opportunus iniqui
Iudicio vulgi aut celsa conspectus in arce
35
Degeneri patet invidiae, non ipse vicissim
Obliquo livore macet foetusque veneno
Aestuat atque aliena oculis bona limat acutis.
Rure agit in vacuo spatiisque indulget aperti
Aetheris, aut operi insudans aut ille supinos
40
Evadens cursu in monteis: hinc scilicet omnes
Gratae epulae; nudis acheloum in pocula palmis
Advocat, excussaeque cibos dant brachia sylvae,
Et fessa in duro renovantur membra cubili.
Maior quippe venit comitata labore voluptas,
45
Nec satias dominam aut fastidia lenta sequuntur.
Ergo neque imbrifero pallens autumnus hiatu,
Nec malus hunc afflat rabioso Sirius astro,
Saevave rhiphaeae labefactant frigora brumae:
Quippe hyemem excipere et ventos coelique ruinam
50
Suetum atque octipedem nec opaco vertice cancrum,
Et iove sub gelido nocturnos carpere somnos,
Et pede concretas nudo calcare pruinas,
Et perferre sitim, et ieiunia solvere glande,
Et lassare feras cursu, et superare natatu
55
Torrentem, et volucri fossam tramittere saltu,
Et quercum annosam ferro obturbare bipenni;
Tum praedam extorquere lupo, fascique maligno
Subiecisse humeros, et iniqui pondera rastri
Praedura tractare manu, et domitore lacerto
60
Sub iuga cornigeri colla obluctantia tauri
Ducere, et iratis concurrere cominus ursis.
Hinc agilis subit ora vigor, robustaque magno
Pectore vis habitat, fortesque animosa tuentur
Membra tori, et crudo tendunt se robore nervi;
65
Hinc facies procera, hinc fronti martius horror.
Quod si bella vocent, quis ad aspera promptior arma?
Aut quis equum sternacem arctis fregisse lupatis
Acrior? Aut fortem mucrone haurire cruorem?
Aut torquere sudem? Aut nervo exturbare sagittam?
70
Aut praepilatis aciem perrumpere contis?
Quis certet duro agricolae? Seu ducere vallum,
Seu sit opus celso praecingier aggere castra;
Seu fronte adversa tormentum fingere ahenum,
Quod tonitru horrifico magnas sternentia turres
75
Ardua fulmineo iaculetur saxa rotatu;
Seu vigil insomnem peragat custodia noctem;
Seu tacitum raptetur iter; seu parcere parto
Conveniat, si fors lenta obsidione premantur.
Scilicet hic Babylon dextris nabathaeaque regna
80
Creverunt; hic mopsopio delectus ab arvo
Miles achaemenium Marathonis in aequore Persen
Contudit; his adiuta viris, se romula tellus
Imposuit mundo et rerum tractavit habenas.
Nunc age, quae studia agricolis industria solers
85
Extudit, atque operum quanta experientia, dicam.
Protinus extremo cum iam Boreas autumno
Incubuit terris, primo cum frigore tactae
Labuntur frondes maternaque brachia linquunt,
Nec cariem caesae formidant robora sylvae;
90
Ecce sagax tacitam venientis rusticus anni
Curam corde coquit, qua bubus ab arbore plaustrum
Dedolet, unde iuga et curvum fabricetur aratrum.
Nec mora, quin veteris truncata cacumina phagi
Chaoniaeque cadant quecus, nudataque ramos
95
Vlmus et audaci laurus sonet icta securi;
Quarum quaeque novam, fumo explorata calenti,
Vertitur in faciem diversaque munia tractant.
Continuo auditus gruis inter nubila clangor
Agricolam citat, et crista spectabilis alta
100
Auroram gallus vocat applaudentibus alis.
Excitat ille operum socios; simul horrida cautus
Terga rudi centone fovet, capitique galerum
Induitur, crudusque operit vestigia pero.
Hinc saturos iungens loris ad aratra iuvencos
105
Increpitat stimulo; et cantu minuente laborem,
Praelongis ferrata terit dentalia sulcis,
Ac late elicibus collectos exprimit imbres,
Ieiunamque fimo tellurem et rudere pascit.
Tum plenum farris laeva servante canistrum,
110
Semina dispensat parca cerealia dextra:
Quae ne iacta avidae populentur grana volucres
Et praedam sublime ferant, it pone minutus
Sarcula parva tenens puer, et frugem obruit arvo.
At cum se eois iam vespertinus ab undis
115
Extulit Arcturus, cum versicoloribus ardet
Terra comis, rutilosque interviret herba colores,
Daulias et getici tandem secura mariti
Ales adest, plausuque larem cantuque salutat,
Rursum invadit opus; stivaeque innixus, adunco
120
Pone nigrescentes proscindit dente novales,
Quas rapidi soles urant gelidaeque pruinae.
Mox ubi iam sapiens coepit frondescere morus;
Ante quidem sapiens nunc abitiosa, nec ullum
Quae pariat pomum sed serica pensa ministret;
125
Ille aliam atque aliam culturam dulcis agelli
Pertentas, truncos plantariaque infodit arvo:
Nec pictas lugubre fabas nec pabula parcit
Vervacto mandare putri, glebasque bicorni
Persequitur ferro, et secat insuperabile gramen,
130
Et montem caedit scrobibus, fortique bidente
Terga soli frangit: bacchaeaque semina rectum
Explicat in quincuncem et disserit ordine longo,
Atque iterum atque iterum terra capita ima frequentat,
Et ramos tondet falce, atque impune fluentem
135
Compescit vitem fingens, et robore fulcit
Deciduam, charaeque haerentem in pectore matris
Acclinat sobolem sulco iuxtaque propagat,
Aut ipso durus genitricis ab ubere flentis
Abscisam rapit atque alio traducit alendam.
140
Quid dicam, externis cum se vernacula succis
Robora nobilitant, peregrinaque segmine duri
Accipiunt trunci aut discreto germina libro?
Namque oculis oculos non blandi tempora veris
Iungere sed mediis gaudet fervoribus aestas;
145
Aestas congestos Cereris tritura maniplos,
Aestas absconsum siliqua excussura legumen,
Aestas qua grandes expectant horrea messes,
Dum coacervatas eventile area fruges.
Tum sola pulverei pinguescunt arida campi,
150
Solvunturque putres glebae, ac peritura lupini
Germina parturiunt; tum clivo rauca sonantes
Eliciuntur aquae, praecepsque recumbit agro fons.
Post ubi iam medio vestigia librat in axe
Ensifer Orion, croceoque insignis amictu
155
Aspicit Arcturum pulsa Pallantias umbra,
Sentibus horrenteis aperit iam vinea sepes,
Aureolamque metit lentis de vitibus uvam
Vinitor, et foetos rubicundo nectare fructus;
Quos coniux quos virgo comes, par vertice matri,
160
Aut cista exportant aut rasilibus calathiscis:
Nec sentitur onus studio, levat ipsa laborem
Sedulitas; quin frugiferos curvantia ramos
Poma sinu baccasque ferunt ficumque nucemque.
Nec nihil addit hyems: nigros tum laurea foetus
165
Exuitur; tum myrta legunt glandemque caducam,
Glaucaque palladiae distringunt brachia sylvae.
Nocte autem ad lychnos aut iunco texit acuto
Fiscellam, aut crates virgis, aut vimine qualos
Rusticus, infinditque faces et robora valli,
170
Dolia quassa novat, ferramentisque repellit
Scabritiem, tritaque docet splendescere cote.
Nam quid delitias memorem? Quamque alta labori
Ocia succedant? Iam primum obsessa pruinis
Cum iuga floriferi regelaverit aura favoni,
175
Suave serenato rident vaga sidera coelo;
Suave ciet tardos per sudum luna iuvencos;
Ipsa quoque aetherii melius nitet orbita fratris;
Terque quaterque manu madidantes nectare crines
Exprimit, et glebas foecundis roribus implet
180
Vecta medusaeo titonia praepete coniux.
Alma novum tellus vultu nitidissma germen
Fundit, et omnigenis ornat sua tempora gemmis:
Idalio pudibunda sinus rosa sanguine tingit;
Nigraque non uno viola est contenta colore,
185
Albet enim rubet et pallorem ducit amantum;
Vt sunt orta cadunt, nive candidiora, ligustra;
Nec longum durant calathos imitata parentis
Lilia, sed longum stant purpurei amaranthi;
Hic salaminiaci scribunt sua nomina flores;
190
Hic gratum Cereri plenumque sopore papaver
Oscitat; hic inhiat sibimet Narcissus; at illic
Corycios alit aura crocos, notumque theatris,
Aera per tenerum, flatu dispergit odorem:
Nec iam flammeolae connivent lumina calthae,
195
Nec melilotos abest; tyrium seges illa ruborem
Induit, hic vivo cespes se iactat in auro:
Hae niveos hae cyaneos superare lapillos
Contendunt herbae, vernantque micantia late
Gramina per tumulos perque umbriferas convalles
200
Perque amnis taciti ripas; atque omnia rident,
Omnia luxuriant, et amica luce coruscant.
Parturiunt stipulae frugem; et genitalibus auris
Pervia turgescunt lactentibus hordea culmis:
Palmes agit rupto lachrymanteis cortice gemmas;
205
Seque rudes primis monstrant in vitibus uvae:
Dulce virent tenerae modo nata cacumina sylvae,
Succrescuntque piae pullorum examina matri;
Ipsa sibi ignotas miratur adultera frondes
Arbor, et ascitis nativas inserit umbras.
210
Auricomae, iubare exorto, de nubibus adsunt
Horae, quae coeli portas atque atria servant,
Quas Iove plena Themis nitido pulcherrima partu
Edidit, Ireneque Diceque et mixta parenti
Eunomie, carpuntque recenteis pollice foetus:
215
Quas inter, stygio remeans Proserpina regno,
Comptior ad matrem properat: comes alma sorori
It Venus, et Venerem parvi comitantur Amores:
Floraque lascivo parat oscula grata marito:
In mediis, resoluta comas nudata papillas,
220
Ludit et alterno terram pede Gratia pulsat:
Vda choros agitat nais, decurrit oreas
Monte suo, linquunt faciles iuga celsa napaeae,
Nec latitat sub fronde dryas: non iubila fauni
Fundere, non iunctis satyri dare sibila cannis,
225
Nec querulae cessant tenerum tinnire volucres;
Fluctibus alcyone, densa philomela sub umbra,
Canus olor ripis, tecto vaga plorat hirundo.
Lene susurrat apis, plenoque saporibus alveo
Candida multiforae solidat fundamina cerae.
230
Colludunt per prata greges, atque omne beato
Flagrat amore nemus; iuvenem lasciva maritum
Fert equa, fert tergo salientem bucula taurum,
Setigeraeque subant matres, decertat amator
Fronte aries, avidos olidum pecus accipit hircos.
235
Spectant innisi baculis gaudentque magistri.
Inde ubi praegnantes partu Lucina recenti
Solvit, ut exaequet numero foetura parentes,
Ipse rudem nec adhuc vestigia certa prementem
Ferte sobolem gremio, sed ovem gracilemve capellam
240
Enisas humero subit, atque in stramine molli
Componit sensim pastor stabuloque recondit.
Mox ut convaluere, rubos haec rupibus altis,
Illa recens campo gramen decerpit aprico,
Aut dulceis gelido delibant amne liquores;
245
Vt sua conclusis ne desint pocula natis,
Vtque fluat plenis dives mulsura papillis.
Subrumi expectant hoedique agnique petulci,
Cornigerasque vocant tremulo clamore parenteis.
Bruta gregem plenum densis alit uberibus sus
250
Exporrecta solo, et grunnitu allectat amico
Fellantes, turpique luto se immunda volutat;
Radices eadem calloso avidissima rostro
Eruit et bulbum, aut madida se pulte saginat.
Flet vitulum moesta absentem mugitibus altis
255
Mater, et immensam raucis miseranda querelis
Sylvam implet; boat omne nemus vallesque lacusque:
Illa nigros late lucos saltusque peragrat
Crebra gemens, crebra ad montem stabulumque revisit
Tabescens desiderio; non ulla dolorem
260
Pabula nec salicum frondes nec gramina rore
Sparsa levant, non quae viridi vaga flumina ripa
Perspicuam tenui deducunt murmure lympham.
Prata tener persultat equus libatque volucri
Aequora summa fuga, aut alti subit aspera montis
265
In iuga, saxosumque amnem pede plaudit inermi:
Cui pulchro micat acre caput, luduntque decorae
Fronte comae, vibrant aures, atque orbe nigranti
Praegrandes extant oculi, tum spiritus amplis
Naribus it fervens, stat cervix ardua qualem
270
Praefert marmaricis metuenda leonibus ales;
Ales quae vigili lucem vocat ore morantem;
Crescunt spissa toris lateque animosa patescunt
Pectora, consurguntque humeri, et iam sessile tergum est,
Spinaque depressos gemino subit ordine lumbos,
275
Et castigatum cohibent crassa ilia ventrem,
Fundunt se laetae clunes, subcrispaque densis
Cauda riget setis, et luxuriantia crebrae
Velant colla iubae ac dextra cervice vagantur;
Tum tereti substricta genu mollissima flectit
280
Crura ferox, celsum ingrediens, fremituque superbit;
Grande sonat tornata cavo brevis ungula cornu,
Ingenti referens corybantia cymbala pulsu.
O dulces pastoris opes! O quanta beatum
Quam tenet hunc tranquilla quies! Vt pectore toto
285
Laetitiam totaque fovet bona gaudia mente!
Nempe odii fraudumque expers, exemptus inani
Ambitione vacansque metu, spe liber et insons,
Nativo cultu et gaza praedives agresti,
Ipse sibi vivit nullo sub teste, suoque
290
Pendet ab arbitrio, suus ipse est censor, et alto
Calcat opes animo ac regum deridet honores.
Si non taenareis illi stant fulta columnis
Robora, caelatumque alte laquearia subter
Ridet ebur, postemve silex asaroticus ornat;
295
Nec maurusiacosa pulchrae testudinis orbeis
Delphica sustentat, nec docto trita Myroni
Pocula multiplici florent radiantia gemma;
Aut bis in herculea milesia vellera concha
Versantur, tenuique satur lanugine bombyx
300
Luteolos folleis preciosaque fila relinquit;
Textile nec tenero subtegmine fulgurat aurum
Spiranteis referens vultus, quae Pergamos olim
Artifici descripsit acu, quae stamina Memphis
Quae Tyros et Babylon radio pinxere sonanti;
305
At iacet in molli proiectus cespite membra,
Qua cavus exesum pumex testudinat antrum,
Quave susurranti crinem dat aquatica vento
Arbor, et aut calamos aut fixa hastilia iungit
Cortice: statque levi casa frondea nisa tigillo,
310
Quam metuant intrare pavor curaeque sequaces,
Sub qua iucundos tranquillo pectore sensus
Nutrit inabruptoque fovet sua corpora somno
Sylvarum et pecoris dominus; stant sedula circum
Turba canes, audaxque lacon acerque molossus.
315
Dant ignem extritum silices, dant flumina nectar
Hausta manu, dat ager cererem; non caseus aut lac
Lucorumve dapes absunt; stat rupibus ilex,
Mella ferens trunco plenoque cacumine glandem.
Illi sunt animo rupes frondosaque tesqua,
320
Et specus, et gelidi fontes, et rosida tempe,
Vallesque, zephyrique, et carmina densa volucrum,
Et nymphae, et fauni, et capripedes satyrisci,
Panque rubens, et fronte cupressifera Sylvanus,
Silenique senes, subdivallesque ithyphalli,
325
Et montana Pales, et quo pastore pheraei
Gaudebant campi, et crinem resoluta mimallon,
Et qui cornigera bicolores fronte corymbos
Pampineamque manu tenera quatit Evius hastam;
Semper amor, semper cantus, et fistula cordi est,
330
Semper odorati Venerisque stipendia flores,
Vitarumque altrix urbi male nota voluptas.
Talibus in studiis pastor molle exigit aevum.
Post ubi raucisonae pinna vibrante cicadae
Increpuere, ardensque metentibus ingruit aestus,
335
Paulisper tum cessat opus; saxique sub umbra
Prostrati indulgent genio: non mollia pleno
Desunt vina cado, non lacti mixta polenta,
Aut pinguis tergum vitulae, placidusque sonorae
Lapsus aquae, crinemque aurae frontemque lacessunt.
340
Inde opus integrant, donec sub nocte coruscent
Flammigero parvae stellantes clune volucres.
Ecce autem dulces labris pater ingerit uvas
Autumnus, crebraeque elisus verbere plantae
It per praela latex, puerique examine denso
345
Exultant lasciva cohors circumque supraque.
Ille manu panda pronus bibit, alter ab ipso
Sugit musta lacu crepitantibus hausta labellis,
Hic sua suspensum resupinus in ora racemum
Exprimit, hic socii patulos irrorat hiatus
350
Irriguumque mero sordet mentumque sinusque;
Ebriaque incertis titubant vestigia plantis.
Postquam acris successit hyems et pendula tectis
Diriguit glacies, larga strue tollitur alte
Collucetque focus; coeunt vicinia simplex
355
Vna omnes, iuvenesque probi materque severa
Coniuge cum duro et pueris et virgine grandi,
Convigilantque hilares, et primae tempora noctis
Decerpunt, molli curas abigente lyaeo.
Mutuaque inter se ludunt: tum tibia folle
360
Lascivum sonat inflato; tum carmina cantant,
Carmina certatim cantant; tum tenta recusso
Tympana supplodunt baculo, et cava cymbala pulsant,
Et laeti saltant, et tundunt aeribus aera,
Et grave conspirat cornu tuba flexilis unco:
365
Conclamantque altum unanimes, tolluntque cachinnos.
Porro autem, quanta est differtae copia villae!
Quamque penu dives! Neque enim vel frugibus hornis
Horrea sufficiunt, vel odoro dolia musto,
Testaque palladiis iam non vacat ulla trapetis.
370
Terga suis pendent fumoso sordida tigno:
Pertica pensilibus oneratur longa racemis:
Non uvae arentes non pruna et carica desunt,
Sorbaque cum cerasis, duroque putamine clausa
Persica nux, regumque altas imitata coronas
375
Mespila, cumque piris miserorum munus amantum
Iam laxum in rugas malum, decoctaque ahenis
Defruta, et omphacinus liquor, et lachrymosa sinapis,
Et meditata novos sicyonia bacca sapores;
Tum sapa, melque recens, edulcatique lupini,
380
Et prunae increpitans balanus, contextaque cannis
Fiscina lacte madens, et durati sale fungi:
Annonam facilem vicinus suggerit hortus.
Murmur apricantes nivea dant turre columbi;
Expandunt alas, et amicam blanda rogantes
385
Oscula circumeunt insertantque oribus ora;
Iam vicibus nido incubitant genitrixque paterque,
Iamque ova excudunt, natisque implumibus escam
Commansam alternant, rostellaque hiantia complent:
Adde gregem cortis cristatarumque volucrum
390
Induperatores, laterum qui sidera pulsu
Explaudunt, vigilique citant Titana canore,
Et regnum sibi marte parant; quippe obvia rostris
Rostra ferunt, crebrisque acuunt assultibus iras:
Ignescunt animis, et calcem calce repulsant
395
Infesto, adversumque affligunt pectore pectus;
Victor ovans cantu palmam testatur, et hosti
Insultans victo, pavidum pede calcat iniquo.
Ille silet, latebrasque petit, dominumque superbum
Ferre gemit; comes it merito plebs caetera regi:
400
Formoso regi, cui vertice purpurat alto
Fastigatus apex; dulcique errore coruscae
Splendescunt cervice iubae, perque aurea colla
Perque humeros it pulcher honos; palea ampla decenter
Albicat ex rutilo, atque torosa in pectora pendet
405
Barbarum in morem; stat adunca cuspide rostrum,
Exiguum spatii rostrum; flagrantque tremendum
Ravi oculi; niveasque caput late explicat aureis;
Crura pilis hirsuta rigent, iuncturaque nodo
Vix distante sedet; durus vestigia mucro
410
Armat; in immensum pinnaeque hirtique lacerti
Protenti excurrunt, duplicique horrentia vallo
Falcatae ad coelum tolluntur acumina caudae.
Ipse salax totam foecundo semine gentem
Implet, et oblongo nunc terram scalpurit ungui
415
Rimaturque cibos, nunc edita nubila visu
Explorat cauto. Non illum squamea tuto
Aggreditur serpens, non raptor ab aethere milvus.
Vocibus interea crebrum singultat acutis
Parturiens coniux: quae scilicet ova subinde
420
Tollit anus, signatque dies, vigilemque lucernam
Consulit; et lunae crescentis tempora servans,
Vt primum gallina glocit, numero impare subdit;
Versatisque diu, solers auscultat an intus
Pipiat involucer pullus, tenerumque putamen
425
Pertuderit molli rostro atque erumpere tendet.
Parte alia bifero plumosam corpore messem
Nutrit, et in crassa satur urinare lacuna
Anser avet: stagnumque super pede remigat udo
Depictae cervicis anas, prolemque natatum
430
Invitans, nunc extat aquis nunc mergitur alte.
Erigit explicitae gemmata volumina caudae
Ambitiosus amans. At ficu et polline gliscit,
Pellaci cantu deceptus ab aucupe, turdus.
Insidit mutilo turtur, seseque saginans
435
Rauca gemit, dulcesque miser suspirat amores.
Flet viduus perdix, queritur peregrina cothurnix,
Inclusi caveis. Hic caeca cuniculus antra
Excavat; hic septo praegnans lepus errat in amplo,
Capreolique, hinulique, et aduncis dentibus apri;
440
Hac stertunt glires, hac foemina foetat echinus.
Daedala somniferos peragunt examina bombos;
Plenaque captivos servant vivaria pisces.
Scilicet his opibus placide sua corpora curant,
Dulciaque inter se laeti tellure magistra
445
Officia exercent; ut quae neque ferre recuset
Imperium, neque non grandi mercede rependat,
Si qua laborifero debentur farra colono.
Ille autem et volucri petit ardua sidera mente,
Scrutaturque sagax, quae sit sententia divum:
450
Quid quaeque emergens latitansve oriensve cadensve
Stella paret; quid quadruplici celer afferat annus
Cardine; quae sulcis, quae sint stata tempora messi;
Quidque pecus vehat olenium; qua grandine colleis
Trux nepa dilapidet; quo turbine surgat Orion;
455
Quos glomerent imbreis aut pressus Arione delphin,
Aut Pleas, Arcturusque senex, Hyadesque puellae;
Vnde bibant herbae divini pocula lactis;
Cur rubigo satis uredoque vitibus obsit;
Quid nebulas abigat tempestatesque repellat;
460
Quod vento ingenium; quae nubes causa serenet;
Quidque silens moneat, quidque intermenstrua Phoebe,
Vel cum plena meat vel cum decrescere rursum
Incipit. Ille etiam numeros legesque dierum
Providus observat. Scit enim quid septima portet,
465
In qua nascentem excepit bona Delia fratrem:
Scit quoque post decimam quid prima quid altera luces
Iniungant operum; quocirca aut vellera lanae
Demetit aut gravido maturas mergite aristas,
Aut telam locat uxoris, nam pendula in ortu
470
Posteriore suos etiam net aranea casses:
Quae sequitur, bona virgultis, inimica serendis
Frugibus; ergo cavet quod obest, quodque expedit urget.
Novit enim quota connubiis quota partubus obstet
Aspiretve dies; quota pinguem emasculet hoedum,
475
Septaque circumdet pecori; quota iungat amanteis,
Et clandestinos iubeat miscere susurros;
Qua ponat canis hirritum, malesuadaque pectus
Cura nimis laceret; qua tristis oberret Erynnis
Nocte magis. Secat ille suo sibi tempore lignum,
480
Dolia degustat, subigit iuga ferre iuvencum.
De flabris quoque de pluvia dulcique sereno,
Aut lunae occasus aut idem consulit ortus:
Tractat opus, si pura micet; sin atra recedat,
Aut quinto directa die aut medio orbe retusa,
485
Nec gracili cornu, aut triplici sit culta corona,
Tecta subit metuens hyemes; si rubra coruscet,
Tum vero expectat ventos, nec fallit eumdem
Quo Boream cornu quo Cynthia provocet Austrum.
Consulit et Phoebi flammas: an grandinis augur
490
Palleat; an radiis monstret discordibus imbrem;
An prae se exoriens nubeis agat; an niger orbem
Circulus extremum claudens, qua rumpitur, acres
Carceris aeolii moneat consurgere flatus.
Adnotat et coeli faciem: num stella sereno
495
Aethere lapsa cadat, rapidi praenuntia cauri;
Conscia num subita semet caligine obumbrent
Astra, trahantque hyemem; gemino Thaumantias arcu
Quid ferat, aut curto cum vix secat aera gyro,
Et pene unicolor taurina fronte minatur;
500
Nunc Praesepe oculis, nunc Bacchi spectat asellos
Quique Noton cernit quique est obversus ad Arcton;
Fulgores, tonitrus, inspersaque vellera coelo,
Brumalemque diem, et totum semel aspicit annum.
Necnon et nautis ruitrum in carbasa nimbum
505
Augurat, undisonum si fors mare surrigit Aegon
Canaque conspergit sale saxa et littora frangit.
Tunc et tristifico reboant montana fragore;
Et repetunt siccum mergi, atque ex aequore clamant;
Ipsa volans sublime auras aethramque lacessit
510
Ardea; colludunt fulicae plauduntque gregatae;
At lasciva lacus alis praestringit hirundo
Et summas prope radit aquas, ranaeque coaxant;
Fusca gradu cornix lento metitur arenas,
Aut fluvium capite et madida cervice receptat,
515
Crocituque gravi pluviam increpat usque morantem;
Clangunt naupliadae volucres, et pervia pinnis
Nubila conscribunt; incertus in aequore delphin
Difflat aquas; latrant corvi vocemque resorbent;
Progerit ova cavis patiens formica laborum;
520
Blanda canis terram pedibus scabit; ore lapillos
Tardigradus prendit cancer, seseque saburrat,
Atque haeret ripae; densum occinit improbulus mus,
Straminaque exculcat; quin centipedes scolopendrae
Parietibus reptant; aures pigra motat asella;
525
Dependent bullae lychno; sitiensque cruoris
Musca redit, summosque proboscide mordicat artus;
Nec longe a tectis apis ingeniosa recedit;
Prunaque concretusque ima cinis haeret in olla,
Carboque pellucet. Neque non praenunciat Euros
530
Pluma natans, foliumve errans, pappique volantes,
Flammaque cum flectit cum sese elidit et ipsis
Vix sedet in stuppis scintillamque excutit udam.
Vos quoque, pastores, ventos horretis et imbres,
Cum temere excursans pecus ampla in pascua fertur,
535
Cumque alacres ludunt agni calceisque protervos
Subsultim incutiunt inter se et cornibus haerent,
Aut cum se e pastu vi vix aegreque revellunt;
Cumque boves liquidi suspectant lumina coeli,
Olfactantque auras, et succos naribus udos
540
Crebra trahunt, dextrumque latus consternere gaudent,
Aut lingunt adversa pilos, aut vespere sero
Mugitu ingenti redeunt caulasque fatigant;
Cum sibi non factos sus dissipat ore maniplos;
Cumque antro lupus exululat, cumque improbus idem
545
Nec metuens hominum propius consistit, et offert
Se mendicanti similem ac loca sulta pererrat.
Ergo in consilium maria advocat aethera terras
Naturamque omnem, vivitque auctoribus astris,
Cura deum, agricola, atque animo praescita recenset,
550
Et rerum eventus sensu praesagit acuto.
Hanc, o coelicolae magni, concedite vitam.
Sic mihi delicias, sic blandimenta laborum,
Sic faciles date semper opes; hac improba sunto
Vota tenus. Nunquam certe, nunquam illa precabor,
555
Splendeat ut rutilo frons invidiosa galero,
Tergeminaque gravis surgat mihi mitra corona.
Talia faesuleo lentus meditabar in antro
Rure suburbano Medicum, qua mons sacer urbem
Maeoniam longique volumina despicit Arni;
560
Qua bonus hospitium felix placidamque quietem
Indulget Laurens, Laurens haud ultima Phoebi
Gloria, iactatis Laurens fida ancora Musis.
Qui si certa magis permiserit ocia nobis,
Afflabor maiore deo; nec iam ardua tantum
565
Sylva meas voces montanaque saxa loquentur;
Sed tu (siqua fides) tu nostrum forsitan olim,
O mea blanda altrix, non aspernabere carmen,
Quamvis magnorum genitrix, Florentia, vatum;
Doctaque me triplici recinet facundia lingua.