Ambra
In poetae Homeri enarratione pronuntiata
A.P. Laurentio Tornabono suo S.D.
Debetur haec Sylva tibi, vel argumento vel titulo:
nam et Homeri studiosus es quasique noster consectaneus;
et propinquus Laurentii Medicis, summi praecellentisque viri,
qui scilicet AMBRAM ipsam Caianam,
praedium (ut ita dixerim) omniferum,
quasi pro laxamento sibi delegit civilium laborum.
Tibi ergo poemation hoc, qualecumque est, nuncupamus,
ut sit amoris nostri monimentum,
sit incitamentum tibi ad studia literarum,
praesertimque graecarum: in quibus tamen ita tantum processisti,
ut videare ad summum brevi, si modo perrexeris, evasurus.
Vale. Florentiae, pridie nonas novembres MCCCCLXXXV
Spicea si Cereris templo suspensa corona
Donum erat agricolae quondam; si vinitor uvam
Seposuit Bromio, quotiens praedivite cornu
Copia se fudit; placidam si lacte recenti
5
Pastores sparsere Palem, spumantia postquam
Complerant olidam supra caput ubera mulctram;
Primitias et quisque sui fert muneris auctor;
Cur ego non vocem hanc, aut si quid spiritus olim
Concipit egregium, si quid mens ardua conscit
10
Rarum insigne sibi, si quo se murmure iactat
Lingua potens, cur non totum in praeconia solvam
Maeonidae magni, cuius de gurgite vivo
Combibit arcanos vatum omnis turba furores?
Vtque laboriferi ferrum lapis Herculis alte
15
Erigit, et longos chalybum procul implicat orbes
Vimque suam aspirat cunctis; ita prorsus ab uno
Impetus ille sacer vatum dependet Homero.
Ille Iovis mensae accumbens, dat pocula nobis
Iliaca porrecta manu, quae triste repellant
20
Annorum senium vitamque in saecla propagent.
Ille deum vultus, ille ardua semina laudum
Ostentat populis, ac mentis praepete nisu
Pervolitat chaos immensum coelum aequora terras,
Vimque omnem exsinuat rerum, vocesque refundit
25
Quas fera quas volucris quas venti atque aetheris ignes
Quas maria atque amnes quas dique hominesque loquantur.
Quin, nudam virtutem ipsam complexus, honores
Fastidit vanos, et ineptae praemia famae
Despicit exemptus vulgo; ac iam monte potitus,
30
Ridet anhelantem dura ad fastigia turbam.
Vos, age nunc, tanti, precor, incunabula vatis
Divinosque ortus, Clio, dictate canenti:
Muneris hos vestri; longis siquidem obsita saeclis
Fama tacet, centumque deae premit ora vetustas.
35
Iverat Aethiopum solitas invisere mensas
Oceanumque senem et foecundae Tethyos antra
Iuppiter, aetnaeoque manum exarmaverat igni
Contentus scaeptris: frontem tranquilla serenat
Maiestas, sanctoque nitet pax aurea vultu;
40
Nimbi hyemes tonitrusque procul; regem omne deorum
Concilium, facie cultuque insigne, sequuntur.
Bistoniis Mars instat equis; tu iungis olores,
Phoebe, therapnaeos: getica Mars fulgurat hasta;
Contendis tu, Phoebe, fides, arcusque retendis.
45
Lyncas agit Bromius; pavos Saturnia pictos;
Tardos Luna boves, annosas Delia cervas;
Grypas hyperboreos Nemesis; Cytherea columbas.
Fert pedibus pinnas puer arcas, crine galerum,
Et chelyn incurvam atque incurvam sustinet harpen,
50
Paciferaque duos virga discriminat angues;
Coryton puer idalius calamosque facemque,
Alcides clavam et nemaei vellera monstri,
Tartaream Pallas galeam et Phorcynida gestat.
Concordes gemino radiantur Castoris astro;
55
Claviger in semet redeuntem computat annum
Iam dextra deus. At Saturnum lanea compes
Mulcibero iubet ire parem; nec dextra, Prometheu,
Non tua caucaseae meminit ferrata catenae.
Arma deos sua quemque decent. Nec segnius alti
60
Numina conveniunt pelagi: rex ipse biformes
Arduus urget equos, saevoque tridente minatur
Euroque Boreaeque, et vultu temperat Austros;
Solus equo Zephyrus tremulis persultata in undis,
Ipse sinu facilem molli fovet Amphitriten.
65
Ludunt Nereidum simplex chorus: illa sororem
Provocat et blando certat superare natatu;
Haec iunctum delphina regit; premit illa leonem;
Trux vehit hanc aries; olido sedet illa iuvenco;
Insultant aliae monstris quae plurima vastus
70
Subluit Oceanus scopulis, horrentia cete,
Ballaenam pistrimque et physetera marinos
(Siqua fides vero est) efflantem ad sidera fluctus;
Quasdam et semiferi dorso Tritones amico
Excipiunt bifidaeque ligant curvamine caudae,
75
Et nunc tortilibus permulcent aequora conchis,
Dulcia nunc flexis cervicibus oscula captant.
It Phorcus pater; it Glaucus, longamque per undas
Canitiem trahit et nymphis luctantibus instat.
Inousque puer, glauca cum matre, repulsas
80
Nunc subter lascivit aquas, nunc improbus extat
Pube tenus, conchasque et rubra corallia vellit.
Tu quoque non dubio frontem laxare severam
Tandem ausus risu, Proteu. Verum una peremptum
Plorat adhuc natum Thetis: et crudelia divum
85
Numina crudeles Parcas miseranda lacessit;
Ac precibus mixtas obliquans saeva querelas,
Exitiique reum citat, et convitia fundit.
Tum, vix passa thoro primos accumbere divum,
Procurrit turbata comas et pectore nudo
90
(Sic dolor ille monet); laevaque amplexa verendi
Genua Iovis, dextraque attentans supplice barbam,
Talibus affata est:
"O qui stellantia nutu
Regna quatis, viden ut magna de gente dearum
Sola ego perpetuo (quid enim mea vulnera celem?)
95
Tabescam luctu, vestrasque infesta profanem
Has epulas? Quodnam ob meritum, pater optime? Certe
Non ego vincla tibi, scis o scis ipse, parabam,
Magne sator; non corycio tua tela sub antro
Servabat Thetis anguipedi iurata Typhoeo.
100
Nec nunc mortales thalamos humilemque maritum
Conquerimur: fuerint Parcarum vellera iustis
Invida connubiis; liceat timuisse Tonanti.
Quamquam o!... sed taceo. Cur autem, summe deorum,
Cur meus Aeacides latoia tela cruentat,
105
Te minor? Anne etiam sobolem damnavimus ipsae
Aut faciem, Titani, tuam? Sed vertite, quaeso,
Me quoque iamdudum in silicem, nec marmora solum
Tristibus aeternum lachrymis sipyleia manent.
Hos certe ingrato cineri mutisque sepulchris,
110
Quando aliud quid sit, genitrix persolvat honores;
Si neque perpetuae saltem illum munere laudis
Dignaris, pater, et Lethen parva accolet umbra."
Talia verba refert; genibusque affixa Tonantis
Haeret, inexhaustum lachrymans sparsisque capillis.
115
Iamque deos omnes dictis et imagine moesta
Flexerat. Invidiam sensit, vultusque retorsit
Ad Venerem Phoebus. Tum divam, pauca moratus,
Sublevat omnipotens, verbisque ita mulcet amicis:
"Ne crede aeterno incisas adamante revelli
120
Posse deum leges: stant omne immota per aevum
Quae triplices nevere colus. Nec funera nati
Flet Thetis una sui: communes desine casus
Adnumerare tibi; ac totam hanc circumspice turbam;
Scilicet invenies consortes undique luctus,
125
Me quoque in his; siquidem transegit opuntia cuspis
Ductorem Lyciae, et moribundum in pulvere mersit.
Nec tu digna tamen (fateor), ni fata repugnent,
Quae tam saeva gemas, quae mortales hymenaeos,
Nerei, pertuleris: nec solus Apollinis arcus
130
Pignora divarum phrygiis tamen obruit arvis;
Est etiam cui memnoniam Pallantias urnam
Imputet. Atque adeo tristes ut pectore curas
Excutias animumque leves, reddetur Achilli
Ingens tantorum pretium (mihi crede) laborum.
135
Nam neque cerbereos rictus nec Erynnidas atris
Anguibus implicitas inamoenaque Tartara passus,
Elysium tenet: hic magna venerabilis umbra
Mutatis pulchram auspiciis sibi Colchida iunget,
Solis et Oceani volventi progener aevo.
140
Vtque Rhodos Solem, Venerem Paphos atque Cythera,
Iunonemque Samos, Cereremque typhoias Aetne,
Me mea Creta colit; sic nato candida Leuce,
Leuce quae scythicis procul insula personat undis,
Templa tuo ponet: nautis hic ille sub alto
145
Fata canet luco venturae nuntia sortis.
Adde quod et pulchro tradetur pulchra marito
Tyndaris Aeacidae, stellis fulgentibus ardens,
Meque dabit socerum: thalamis en sternuit istis
Pulcher Hymen, gratasque vices sortita Voluptas
150
Iam nunc dividuos iuveni despondet amores.
Vtque tuos artus nunc dulci Gratia nodo
Nunc Paphie roseis nectit, Vulcane, lacertis,
Sic illum formosa Helene formosa Cytaeis
Auferet alternum, et lentus festa otia ducet.
155
Famaque (ne dubita) centeno guttura vestros
Indefessa canet coeloque aequabit honores:
Audiet hos et quem torrenti flammeus astro
Carcinus aestiferis late dispescit arenis,
Et quos herculeae summorunt orbe columnae,
160
Atque hominum primi Blemyae, quosque altior axis
Cogit hyperboreos subter durare triones.
Nulla virum gens, nulla dies, nusquam ulla tacebit
Posteritas, nulla teget invida nube vetustas.
Quippe deum sancta nascetur origine vates,
165
Qui lucem aeternam factis immanibus addat,
Qui regum fera bella tonet grandique tremendas
Obruat ore tubas, cuius vocalia Siren
Pectora et aonidum miretur prima sororum:
Ille tuum, Theti, Peliden venientibus annis
170
Dedet honoratum, serisque nepotibus unum
Thessalus exemplum virtutis habebitur heros.
Quondam etiam nostro iuvenis de sanguine cretus,
Dux bello invictus, Gangen domiturus et Indos
Atque semiramias fracturus cuspide turres,
175
Felicem tanto praecone vocabit Achillem.
Et dubitabis adhuc obductae nubila frontis
Atque importunas euris mandare querelas?
Quin audes laxare animum, vultusque priores
Induis, et laetis hilarem te coetibus infers?"
180
Dixerat. Illa oculis iamdudum absterserat imbrem
Laeta omnem, aetherio grates agit inde Tonanti;
Instauratque comas, cultusque habitusque decoros
Accipit. Hic divam glaucarum tota sororum
Circumfusa cohors studio excolit; ipsa sibi ostat
185
Sedulitas: pars multifidi discrimine dentis
Caesariem comit, molli pars colligit auro
Effusam, pars fingit acu crinemque lapillis
Spargit hydaspeis, hae baccas auribus addunt
Restituuntque sinus, illa aurea cingula donat,
190
Donat erythraeis haec plena monilia conchis.
Laetantur Nereusque pater grandaevaque Doris.
Continuo redit ille decor, suffusaque pulchris
Fax radiat tranquilla genis; procul exsulat omnis
Tristitia, insuetam tentant nova gaudia mentem.
195
Haud aliter verno cum pulsa rosaria nimbo
Frondentis rutilum virgae spoliantur honorem,
Defluit expirans dominae cruor, ictaque lapsis
Commoritur foliis halantum gratia florum;
Ast ubi mox clarum iubar aureus exseruit sol,
200
Augescunt recidiva novis tum germina truncis,
Laetaque nativas ostentat purpura gemmas.
Iamque implere fidem divini coeperat oris
Aeacides, thalamo et templis et honoribus auctus;
Cum partum ingentem memor extulit Ilithyia.
205
Hermaeo praetenta sinu fuit inclyta quondam
Vrbs toti praelata Asiae; boebeius illam
Coniugis extinctae monimentum nobile Theseus
Esse dedit Smyrnes, arcemque in monte locavit
Prospectantem undas semel et sua tecta tuentem,
210
Quo flet moesta silex Niobe Niobesque sepulchrum.
Hic placido fluit amne Meles, auditque sub altis
Ipse taceus antris meditantes carmina cycnos.
Haec vatem eximium tellus (ita sancta vetustas
Credidit) haec illum dias in luminis oras
215
Prima tulit. Pater, aonii deus incola luci,
Ductare assuetus thiasos sacrisque sororum
Responsare choris et par contendere Phoebo,
Furtivo pulchram implerat Critheida foetu.
Inde capax nato ingenium, largusque verendae
220
Scilicet haustus aquae: primo (si credimus) ille
Vagitu horrisoni sternebat murmura ponti,
Pacabat ventos, mollibat corda ferarum.
Ipsa etiam lachrymas sipyleia fundere cautes
Destitit audito. Reptabat maximus infans
225
Fluminis in ripa; reptantem, mollibus ulnis
Nais arenivagum rapiebat saepe sub amnem
Ostensura patri, et rursum exponebat in ulva
Flore breves cinctum aut apio rorante capillos.
Vosque, eteocleae (ni mendax fama) sorores,
230
Misistis lectas Horarum a fonte corollas;
Flavaque virgineam puero immulsisse papillam
Dicitur, actaeo ceu quondam, Pallas, Erechtheo.
Ipse, ut iam certo vestigia ponere nisu
Vtque datum varia voces effingere lingua,
235
Gaudebat calamos hyblaeis iungere ceris,
Dilectos Bromio calamos, gaudebat et uncam
Ore inflare pio ac digitis percurrere loton.
Grande tamen calami reboant, grande unca remugit
Tibia: saepe illum vicina Faunus in umbra
240
Demirans, aureis tacitus tendebat acutas,
Et subito puerum Satyri cinxere theatro;
Cum Satyrisque ferae, sed quae nil triste minentur;
Cumque feris sylvae, sed quae alta cacumina motent,
Multifidaeque sacris adnutent legibus aurae.
245
Ipsi quin etiam riguo Pactolus et Hermus
Certatim affluxere auro; iussosque tacere
Ripa ab utraque suos Maeander misit olores,
Maeander sibimet refluis saepe obvius undis,
Maeander sub humum pudibundo flumine labens:
250
Quod puerum ignarus Carpon, dum ludit in unda,
Delitias nati, mox natum merserat alveo
Infelix genitor; sed venti id crimen amantis.
Verum ubi primaevae dubio se flore iuventae
Induit, ac plenis adolevit fortior annis,
255
Carmen amat, carmen (proh maxima numina vatum!)
Carmen apollineo tantum modulabile plectro,
Carmen caucaseas silices cautemque sicanam
Quod trahat, et rigidi leges infringat Averni,
Exarmetque Iovis minitantem fulmine dextram.
260
Iamque insana sacrum vis insertusque medullis
Exstimulat vatem Aeacides, iam parturit altum
Mens opus, et magnis animosa accingitur ausis.
Ille tamen quaenam ora sui qui vultus Achilli
Quive oculi, quantus maternis fulgeret armis,
265
Scire avet (ah nimius voti!); violentaque fundens
Murmura, terribilem tumulo ciet improbus umbram.
Continuo sigeus apex concussus in aequor
Procumbit, raucumque gemit rhaeteia contra
Littora; et effusis tremit ardua fontibus Ide;
270
Semiustumque cavo Xanthus crinem abdidit antro.
Ecce tuens torvum, nec vati impune videndus,
Phthius honoratis heros adstabat in armis;
Qualis peliaca Teucros obtriverat hasta,
Priamiden versa a Danais dum quaereret ira
275
Vltor, et heu fluviis miseros campisque fugaret,
Flammeus ignescit thorax; auroque minatur
Terrifico radiatus apex; in nubila surgit
Fraxinus, et longa rursum Hectora vulnerat umbra:
Ipse ardens clypeo ostentat terramque, fretumque,
280
Atque indefessum solem, solisque sororem
Iam plenam, et tacito volventia sidera mundo.
Ergo his defixus vates, dum singula visu
Explorat miser incauto, dum lumina figit,
Lumina nox pepulit; tum vero exterritus haesit,
285
Voxque repressa metu, et gelidos tremor impulit artus.
At iuvenem sacer aonium miseratus Achilles,
(Quandoquidem, Saturne, tuas inflectere leges,
Haud licitum cuiquam), clypeo excipit, oraque iungens
Inspuit augurium; baculum dat deinde potentem
290
Tiresiae magni, qui quondam Pallada nudam
Vidit, et hoc raptam pensavit munere lucem,
Suetus inoffensos baculo duce tendere gressus.
Nec deest ipse sibi; quin sacro instincta furore
Ora movet, tantique parat solatia damni.
295
Aeaciden tamen, aeaciden coelo aequat et astris,
Aeaciden famae levat arduus alite curru,
Vnum Dardanidis unum componit Achivis
Aeaciden, unum ante omneis miratur amatque.
Ac primum irarum causas trepidique tumultus
300
Expedit; utque luem neglecta induxerit aegris
Relligio populis; ut regem irritet amantem
Thestorides; ut acerba fremens, vix temperet ipso
Ense puer Thetidis, vix magni sanguine Atridae
Abstineat, Divae admonitu; quae iurgia contra
305
Dux ferat incensus dictis; quo vulnera Nestor
Melle riget; quantum amisso dux frendeat alter
Munere; quos nato genitrix exoret honores;
Quid doleat Iuno; coelo quid portet ab alto
Insidiosa quies; quae rex obliquet inertis
310
Tentamenta fugae; faciat laertius heros
Quantum operae pretium, cum dulcibus aspera miscet,
Cum vaga clamosae reprimit convicia linguae,
Cum suadet durent castris, praesagaque monstrat
Fata deum, memorat platanum infantesque volucres
315
Cum matre absumptas versumque in saxa draconem;
Quo pylius fremat ore senex, ut pacta fidemque
Deploret dextrasque datas, ut fulmina narret
Missa polo, ac pretium ostentet victoribus urbem;
Quae facies Danaum, cum sese in munia Martis
320
Accingunt, quantum dux ore et pectore et armis
Emineat. Tum Pieridas, sua numina, rursum
Consulit; hectoreasque agamemnoniasque phalanges
Enumerans, ipsos icto mox foedere amantes
Committit, victumque rapit phryga nubibus atris,
325
Victorem Atriden nec opino vulnerat arcu.
Tum pugnam instaurans toto dat funera campo,
Haud dubitans alta Tydiden strage cruentum
Dardanio lycioque duci totidemque repente
Obiectare deis, Glauci post munere pulchro
330
Insignem auratis ostentaturus in armis.
Quid nunc sidonio tentatam Pallada peplo,
Quid memorem lachrimas thebaeae coniugis, et te,
Parve puer, cristas et cassidis aera timentem?
Teque, heros, longe gradientem et torva tuentem,
335
Quassantemque procul metuendam cuspidis umbram,
Atque ausum corde impavido solum Hectora contra
Stare diu? Quid te populorum fata duorum
Lancibus aequantem imparibus, rex magne deorum,
Aut miseros tonitru Danaos et lampade saeva
340
Terrentem? Quid te vallo castrisque minantem,
Priamide armipotens? His rursum adiungitur ardens
Heu precibus nihil et donis inflexus Achilles;
Exceptusque Dolon; et somno proditus heros
Othrysius, tacitaque aversi nocte iugales
345
Qui superent candore nives qui cursibus aequent
Flamina; mox ipsi ferro telisque repulsi
Ductores Danaum; clypeoque interritus Aiax,
Tutari sociam classem iliacumque paratus
Ductorem et ferrum et flammam exceptare Iovemque,
350
Quem caesto tamen idalio coniunxque sororque
Implicat, et Somni facies mentita volucrem,
Dum pater aequoreus fessis aspirat Achivis.
Nec mora: peliacis cum longe horrendus in armis
Emicat, et nubem belli defensat Achivis
355
Actorides, ac sanguineo Sarpedona campo
Obruit, heu magni prolem Iovis; inde secundis
Elatus rerum, Balium Xantumque iugales,
Quos Zephyro peperit geminos Harpyia Podarge,
Et te captivo funalem, Pedase, collo
360
Igneus exstimulat, scaeaeque in limine portae
Concidit ac tanti nimium securus amici.
Nam quid Panthoiden foedantem sanguine crineis
Illos, proh dolor!, argentoque auroque micanteis,
Quid primos querar heroum pro corpore functo
365
Certatim obnisos inter se haud cedere certos,
Atque animam exanimum funus super exalantes?
Ecce suum tandem cantor smyrnaeus Achillem
Suscitat, ardentem clypeo atque Hyperionis orbem
Orbe lacessentem pulchro et coelestibus armis,
370
Ingentique manu centaurica tela tenentem,
Atque immortaleis adigentem in praelia bigas.
Hic vero obversis victoria remigat alis,
Dum rapit inferias dum curribus ille virisque
Atque armis et equis minitantem infestior implet
375
Xanthon et arsuras angustat caedibus undas.
Vix ego nunc si mille sonent mea pectora linguis,
Voxque adamante rigens, atque indefessus anhelet
Spiritus infusum totos paeana per artus,
Bella deum narrem, terram ipsam immane gementem,
380
Clangentemque polum, Martemque in iugera septem
Porrectum multoque comas in pulvere mersum,
Aegidaque horrificam protectamque aegide pectus
Pallada nil magni metuentem fulmina patris,
Imbellemque deum Venerem, et te Phoebe tridenti
385
Submittentem arcus, et te latonia virgo
Iam pavidam ac vacua linquentem castra pharetra.
Nec si castalios ipsis a fontibus amnes
Hauriat os avidum, nec si pirenida lympham
Pimplaeosque bibat latices, aequare canendo
390
Hectora sanguineum violentumque ausit Achillem:
Hectora pro patria charisque penatibus unum
Stantem animis contra, qualis draco pastus amaros
Per brumam succos venientem expectat iniquus
Pastorem, et tumido furiatus felle cruentum
395
Spectat, hians immane, cavoque advolvitur ingens;
Aeaciden autem caedem et crudele ferentem
Exitium, qualis vasti canis Orionis
Per noctem exercet radios saevumque minatur.
Iamque illum, ante oculos amborum ante ora parentum,
400
Raptatum haemonio circum sua moenia curru;
Iam funus, Patrocle, tuum; Priamumque superbos
Porrectum ante pedes, atque auro supplice victum
Dixerat invictum iuvenem, lamentaque saeva
Iliadum, moestosque rogos, cineremque sepultum:
405
Cum subito in somnis Ithaci experientis imago
Visa viro, sic ampla humeros sic pectora fundens,
Sed letale gerens vulnus; namque inscia nati
Dextera quaesitum per caerula vasta parentem
Protinus aequoreae viroso trigonos ictu
410
Perculerat, sive ira deum seu fata iubebant.
Atque ait:
O magnae qui princeps debita laudi
Praemia persolvis, qui lenta oblivia saeclis
Excutis et seros famam producis in annos,
Anne tot exhaustos nobis terraque marique
415
Lethaeo mersos fluvio patiere labores?
Nec sua reddetur virtuti gloria merces?
Namque licet virtus semet contenta quiescat.
Sola tamen iustos virtus adsciscit honores,
Solaque se merito laudum fulgore coronat;
420
Quinetiam ignaris praeferre nepotibus optat
Prima facem, ac monstrare viam quae tendat in altum
Culmen, et e celso scandenti porgere dextram.
Quem neque posteritas neque tangit fama superstes,
Nempe aliis exempla, sibi vitam, invidet amens.
425
Ergo sub iliacis tractantem praelia muris
Graius achilleis populus donaverit armis;
Tu vero emenso quae gessi plurima ponto
Quaeque tuli, nullo, vates, dignabere cantu,
Quem solum vocat iste labor, cui pectore pleno
430
Defluit illa meae felix opulentia linguae?
Incipe; namque adero, et praesens tua coepta iuvabo.
Haec ait; et pariter somnusque Ithacusque recessit.
Ille, novo rursus musarum percitus oestro,
Concinit abiegnae Danaos compagibus alvi
435
Occultos, et equi molem, fraudemque Sinois,
Indiciique metu praeclusum pollice fauces
Anticlon ortygiden; populataque Pergama flammis;
Disiectasque rates, patriumque a Pallade missum
Fulmen; Oilidenque ignes et sulfura fixo
440
Pectore proflantem; teque, importune Caphareu;
Nec faciles Ciconas; fortunatosque ciborum
Lotophagos; vinoque gravem cyclopa per antrum
Exporrectum ingens, humanaque frusta vomentem
Mixta mero; inque bovis constrictos tergore ventos;
445
Et lamium Antiphaten; et virgam et pocula Circes:
Cimmerionque domos; Everridenque locutum
Vera senem; fusoque allectos sanguine maneis;
Et maris illecebras, vocemque impune canorae
Virginis auditam, Scyllamque avidamque Charybdin:
450
Lampetienque patri violata armenta querentem;
Immersosque undis socios, ipsumque natantem
Littus ad Ogygies et atlantidos antra Calypsus;
Neptunumque iterum ventosque undasque cientem:
Leucotheamque piam; corcyraeosque recessus
455
Hospitio faciles; subitumque in gurgite montem;
Assertumque larem tandem, ultricesque sagittas.
Ergo tegunt geminae victricia temora laurus
Vatis apollinei; geminis ergo arduus alis
Fugit humo, celsumque altis caput intulit astris,
460
Par superis ipsique Iovi, quo nulla rebellis
Spicula livor agat, quo nulla aspiret iniquae
Tempestas foeda invidiae: sic eminet extra
Liber et innocuus, toto sic ille sereno
Perfruitur gaudens; magni ceu purus Olympi
465
Supra imbres vertex et rauca tonitrua surgit,
Despectatque procul ventorum praelia tutus.
Quo nunc divitias animosi carminis ore
Exsequar? Haud illi plena se conferat urna
Hermus et aurata radians Pactolus arena
470
Et Tagus et Durius, latebris quodque eruit audax
Dalmata, quodque procul Bessus rimatur et Astur,
Fusile callaica quodque in fornace liquescit,
Decolor in toto quodque invenit Indus Hydaspe,
Quemque Rhodos fulvis hausit de nubibus imbrem,
475
Quodque manu dea caeca tenet praedivite cornu.
Vtque parens rerum fontes et flumina magnae
Suggerit Oceanus terrae, sic omnis ab istis
Docta per ora virum decurrit gratia chartis;
Hinc fusa innumeris felix opulentia saeclis
480
Ditavit mentes, tacitoque infloruit aevo;
Omnia ab his et in his sunt omnia, sive beati
Te decor eloquii seu rerum pondera tangunt.
Nam quae tam varium Memphitis stamen arundo
Separat, aut quae sic Babylonos texta potentis
485
Solicita pinguntur acu, quae tanta colorum
Gloria cum pinnis zephyri rorantibus adsunt;
Quantus honor vocum, quam multis dives abundat
Floribus, et claris augescit lingua figuris?
Sive libet tenui versum deducere filo,
490
Seu medium confine tenet, seu robore toto
Fortior assurgit; seu vena paupere fertur
Aridius, celeri seu se brevis incitat alveo,
Gurgite seu pleno densisque opulentior undat
Vorticibus, sive humentus laeto ubere ripas
495
Daedala germinibus variat: maiore nec umquam
Sermo potens meminit se maiestate loquentem.
Quod si facta virum victuris condere chartis.
Flectere si mavis orando et fingere mentes,
Hunc optato ducem: non causasa doctius alter
500
Personamque locumque modosque et tempus et arma
Remque ipsam expediat, dum nunc iactantior exit
Nunc contorta ruit nunc se facundia profert
Simplicior, varia nunc floret imagine rerum:
Dulcius eloquium nulli nec apertior unquam
505
Vis fandi fuit aut quae mentibus acrior instet;
Indole quemque sua pingit, sua cuique decenter
Attribuit verba et mores; unumque tenorem
Semper amat, meminitque sui, scit et unde moveri
Et quo sit prodire tenus; fusumque gubernat
510
Arte opus, et mediis prima ac postrema revincit:
Nunc teneras vocat ad lachrymas, nunc igneus iram
Suscitat; interdum retrahit, probat, arguit, urget;
Nunc nova suspendutn avidas miracula mentes,
Foeta bonis, ipsum utiliter celantia verum.
515
Quicquid honorato sapiens canit ore vetustas
Doctaque multiiugae post hunc divortia sectae,
Hinc haustum: sive infantis cunabula saecli,
Seu conspirantes pugnaci foedere causas
Discordemque fidem et genitalia semina rerum,
520
Seu potius mundi fines divumque rotatas
Contemplere domos atque obluctantia caelo
Sydera: quae magnum vis tanta Hyperionis orbem
Torqueat, exhaustam reparet quo fonte sororem,
Ausam fraternis mediam se opponere flammis
525
Et subitis violare diem lucemque tenebris;
Conscia fatorum num mens animaverit astra;
Vnde tremat tellus, trifidane impulsa labore
Cuspide Neptuni, caecis an terga cavernis
Subdat atrox Boreas nostrum erupturus in orbem:
530
Ventorum nunc ille vices nunc fulminis ortus
Monstrat et elisis crepitantes nubibus auras;
Curque ruunt imbres, subitus cur lumina fulgor
Sic ferit ut medium credas discindere coelum:
Esse deum, mentem immensam, rerumque potentem,
535
Cunctaque complexum, stabili qui lege gubernet
Naturam mundique vices, qui facta solutis
Subiuget arbitriis, qui temperet omnia solus;
Esse animos leti exsortes sed corpore claudi
Ceu tumulo, quos in varias tamen ire figuras
540
Hoc dictante docet tacitae dux ille cohortis,
Ante ortus memor usque sui sibique ipse superstes:
Quin et praecelsa rationem sistit in arce
Ceu dominam, tristes in pectore concitat iras,
Viscera degeneri damnata cupidine passus;
545
Nec tacet unde aeger cruciat dolor, unde rebellem
It furor in rabiem, cur pallent ora timentum
Genua tremunt stant corda gelu stant vertice crines:
Quae summi sit meta boni, quaeve orbita rectum
Signet iter, quo se confundat devius error,
550
Quot virtus fluat in rivos, quo cardine honestum
Vertatur, rebus quantum Fortuna caducis
Praesit, ut humanos toleret mens cruda tumultus:
Quae cives mensura premat, quo robore leges
Firmentur, plus consilio res crescat an armis
555
Publica, quas belli tentet dux callidus artes:
Quam vocum sit amica fides, quam magna gregandis
Relligio numeris; quantis praesagia signis
Consultes, quantum succos rimata salubres
Ardua paeoniae valeat solertia dextrae.
560
Hinc et magniloquis voces crevere cothurnis;
Hinc lasciva datos riserunt compita soccos;
Hinc hausisse iocos teneri creduntur amores,
Quique astricta brevi claudunt epigrammata nodo.
Quin et apellaeos digitis animare colores
565
Monstrat; olympiaco quin is dedit ora Tonanti
(Nec faber ille negat), dum nigris mota laborant
Cuncta superciliis, immortalesque sequuntur
Astra iubas, sancta dum maiestate tremendum
Excipiunt magnoque assurgunt numina patri;
570
Heroumque idem facies, et celsa potentum
Ora deum, variisque horrenda animalia formis,
Diversasque urbes positusque habitusque locorum
Innumeros, sensusque animorum, carmine pulchro,
Naturamque omnem, illa ipsa mirante, figurat.
575
Huic aras huic templa dedit veneranda vetustas,
Hunc aere hunc saxo fulvoque colebat in auro;
Hunc unum auctorem teneris praefecerat annis,
Rectoremque vagae moderatoremque iuventae:
Hunc etiam leges vitae agnovere magistrum,
580
Omnis ab hoc doctas sapientia fonte papyros
Irrigat: hunc proprias olim gangetica tellus
Transtulit in voces: huius natalia septem
Quaeque sibi rapiunt studiis pugnacibus urbes:
Hunc et sithonii patientem iura flagelli
585
Asseruit patrio vindex Ptolemaeus ab amne:
Hunc quoque captivo gemmatum clausit in auro
Rex Macedum, mediis hunc consultabat in armis,
Hoc invitabat somnos, hinc crastina bella
Concipere huic partos suetus iactare triumphos.
590
Et nos ergo illi grata pietate dicamus
Hanc de pierio contextam flore coronam,
Quam mihi caianas inter pulcherrima nymphas
Ambra dedit, patriae lectam de gramine ripae:
Ambra mei Laurentis amor; quam corniger Vmbro
595
Vmbro senex genuit, domino gratissimus Arno,
Vmbro suo tandem non crupturus ab alveo.
Quem super, aeternum staturae culmina villae
Erigis haudquaquam muris cessura cyclopum,
(Macte opibus, macte ingenio) mea gloria Laurens,
600
Gloria musarum Laurens; montesque propinquos
Perfodis et longo suspensos excipis arcu,
Praegelidas ducturus aquas qua prata supinum
Lata videt Podium, riguis uberrima lymphis
Aggere tuta novo piscosisque undique septa
605
Limitibus, per quae multo servante molosso
Plena tarentinis succrescunt ubera vaccis;
Atque aliud nigris missum (quis credat?) ab Indis
Ruminat ignotas armentum discolor herbas:
At vituli tepidis clausi foenilibus intus
610
Expectant tota sugendas nocte parentes;
Interea magnis lac densum bullit ahenis,
Brachiaque exsertus senior tunicataque pubes
Comprimit et longa siccandum ponit in umbra:
Vtque piae pascuntur oves, ita vastus obeso
615
Corpore sus calaber cavea stat clausus olenti,
Atque aliam ex alia poscit grunnitibus escam:
Celtiber ecce sibi latebrosa cuniculus antra
Perforat; innumerus net serica vellera bombyx:
At vaga floriferos errant dispersa per hortos,
620
Multiforumque replent operosa examina suber:
Et genus omne avium captivis instrepit alis;
Dumque antenorei volucris cristata Timavi
Parturit, et custos Capitoli gramina tondet,
Multa lacu se mersat anas, subitaque volantes
625
Nube diem fuscant Veneris tutela columbae.