2.
Per mare velivolum nostrae ultra sydera terrae
Venimus incolumes.
Sydera per coelum mutato currere vultu
Vndique conspicimus:
5
Vrsa, per arctoos longe distincta triones,
Hic prope iuncta mari.
Hic quoque nunc refluunt Neptuni littora magni
Tenta per Oceanum.
Hic quoque iam pelagi se pandunt mo[n]stra profundi
10
Turpia et ore truci.
Deterius nihil et nihil est immanius usquam,
Nil adeoque ferum.
Humanae passim comedunt qui corpora gentis
Voceque cum resona,
15
Nullos esse Deos credunt et numina nulla
Aethera per superum.
At decus aeternum multo qui robore praestant
Per populos capiunt.
Regna per immensos sunt haec diffusa rotatus
20
Qua volitant oculi.
Innumerae passim se pandunt undique gentes
Oppidaque innumera,
Atque venenatas iaciunt per bella sagittas
Et nece cum subita.
25
Fronte truci, nimium truculento denique vultu,
Proelia cruda movent.
Has ego per terras ignoti in cardine mundi,
Has ego perque plagas,
Post multos menses longo post tempore veni,
30
Classe secante mare,
Gentibus et populis sanctissima signa secutis,
Quae veneranda micant.
Et me pastorem vitae voluere tenendae
Esse suum penitus;
35
Pontificem populi longas legere per oras
Innumero spatio.
Me miserum tota mundi regione removi
Qua decus ingenii,
Linquere sorte datum populos et regna potentum
40
Quae ratione vigent.
Et numquam in terras equidem remeabo Latinas,
Qua genus, et proavi,
Ossa meae matris recubant ubi marmore tecta
Chara mihi nimium,
45
Et pater et proavi nostrique ex ordine fratres
Membra sepulta tenent.
Hic me barbaricas inter subsistere gentes
Sors inimica iubet.
Intrabunt quondam sacra haec per templa futuri
50
Noster ubi tumulus,
Atque inspectantes nostros e marmore vultus,
Stemmata celsa domus,
'Terrarum,' dicent, 'tali subsistere parte
Hic homo natus erat;
55
Vrbe diu praesul quondam permansit in ista
Nomine cum celebri,
Et docuit vulgo Christi documenta beati
Iure sequenda fore.
Maxima per nostras induxit commoda gentes,
60
Pastor ubique pius.
Hic reseravit iter lati per sydera coeli
Gentibus et populis.
Et merito vivet magno cum nomine semper
Qui bona tanta tulit.'
65
Sed nostras penitus laudes numerare relinquam,
Quae mihi sunt odio.
Ad me cum magna certe ratione redibo,
Quod mihi iure licet,
Qui varios casus per totas undique terras
70
Per pelagusque vagum,
Ac animo intrepido discrimina cuncta subegi
Quae renuunt reliqui.
Me superi nimium radiantia numina Phoebi
Heu penitus lacerant,
75
Humida terra nocet, prosunt alimenta nec ulla,
Pomaque nulla placent.
Hic mihi nempe seni funus iam fata maligna,
Sors et amara parant.
Debebam nostro populos a cardine motos
80
Quaerere per pelagus,
Ac alia aversi multum per sydera coeli
Cum rate vela dare.
Fata valent nimium, fatis agitamur iniquis,
Sic tolerante Deo,
85
Et saepe in toto pariter nos cernimus orbe
Quid mala fata ferant.