Alessandro Geraldini carmina, 3

Testo base di riferimento: O. Geraldinus de Catenaciis, 1631

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè


3.

Nunc ego templum studeo beatum

Magna Reginae superum potenti

Atque cum multo per inane latum

Tollere honore.

5

Et meas vires animumque totum

Spondeo et magnos pariter labores,

Vndique ut digno niteant decore

Omnia plena.

Numini magno genitricis almae,

10

Ventre quae summum potuit Tonantem

Ferre, sunt certe tribuenda quoque

Grandia multum,

Quae supra gentes volitent caducas,

Sintque res pulchrae similes Olympo,

15

Nilque terrenae subeant ruinae

Omnia mira.

Sed tamen nostrum capiet laborem

Illa cum vultu pietate pleno:

Nam solet totas refovere terras

20

Fronte serena.

Et solet gentes recreare moestas,

Pallio subter retinere sancto,

Et solet turbae misere vocanti

Ferre levamen.

25

Haec supra celsas retinebit aras,

Picta praeclari manibus magistri,

Atque coelesti facie beata

Oreque miti.

Et leget psalmos veterum probatos,

30

Cum quibus coelum penetrabat altum,

Cum David sedes superum subibat

Pectore toto.

Nuncius stabit veniens ab astris,

Vndique insigni radiante vultu;

35

Lilium dextra retinebit alta

Ore decorus.

Desuper magnis radiis columba

Cincta consistet niveo colore;

Alites certe superabit omnes

40

Ore notando.

Ipse tum nobis memoranda semper

Verba divini referet Parentis:

'Nunc ave terras merito per imas,

Gratia plena!

45

'Tu quidem laeto sacra virgo Olympo

Aetheris Regem paries potentem,

Vnaque illaesos uteri recessus

Sola tenebis.'

Parte sub templi media per amplum

50

Aeris tractum cruce rite Christus

Corpore et totis manibus retentus

Ipse manebit.

Sive se dextra paries retendet,

Sive per partes retrahet sinistras,

55

Sive qua templum renitebit alta

Sede vel ima,

Arte censebunt veterum magistra

Cuncta praeclaro fabricata cultu,

Vndique et laeta pia templa ubique

60

Luce nitebunt.

Aedis in prima facie sacratae

Quaque consurgunt lapides quadrati,

Quaque se tendunt hominum labores

Arte notanda.

65

Fronte sub templi media superbi

Signa Romanae venerandae sedis

Et sacrum Papae diadema fulget

Vndique celsum,

Qui caput trina redimens corona,

70

Rite sub coelo residens Latino,

Iura dat toti sacra nempe mundo

Rector ubique.

Inde cum pulchris aquilae thiaris

Caesaris partem retegunt sinistram:

75

Illa magnorum fuerant Quiritum

Stemmata quondam,

Marte qui totas tenuere terras,

Subditum forti pelagusque dextra,

Qua vagi Phoebi radiant quadrigae

80

Littore utroque.

At Geraldinae sacra signa gentis

Inde cum multo veniunt honore,

Sydere in terno peramanda multum

Palladis arbor,

85

Quae bonam praebens populis quietem

Bella per gentes removet tremenda,

Regibus sanctum tribuit liquorem

Chrismaque notum,

Sculpta, cum praesul foret urbis huius

90

Nempe Alexander pietate notus,

Qui dedit multis documenta magna

Regibus olim,

Semper et castas coluit Camenas,

Atque Parnassi iuga celsa montis

95

Saepe scandebat, sociatus illo

Ordine sancto.