14. ad Fuscium Thomeum de Ioanne Laurentio Veneto
Sunt vera, Fusci, quae mihi de tuo
Laurente narras saepius? Vt graves
Virumque curas et deorum
Consilio meditetur aequo.
5
Interque summos, implacidum decus,
Aestus honorum mobilius iocis
Deducat interdum morantem
Collibus Euganeis Camoenam,
Quae laetus olim scandit in Aonas
10
Montis, et illhic virgineos choros
Invisit audax, et soluto
Castalium bibit ore nectar.
Ergo aut ferenti grandia dextera
Tractat potentum munera principum
15
Dulcesque opum fructus honestae
Consequitur segetis beatus,
Aut, atra fronti nubila differens,
Perfundit alto carmineis et lyrae
Ardore mentem, dein recepta
20
Pyndaricum movet arte plectrum.
Tum vero ceu cum nubibus arduis
Coactus imber constiterit Noto,
Mox ingruit terris ruitque
Crebrior innumeris harenis,
25
Sic ille grandi turbine concitus
Vivacis aurae fertur in abditas
Regumque laudes et deorum
Plurimus, atque virum per ora
Diffundit illos, et graviter situ
30
Premente denso carmine vendicat.
Quid? Cum patenti alvo fluente
Leniter et vitreo liquore
Descendit acris per medias faces
Saevae puelli matris et igneos
35
Dulcis iuventae secum amores
Praeteritos vacuus recenset,
Tunc omnis illi molliculus iocis
Ridet venustis in labiis decor,
Et gratiae ludis, et omni
40
Implicitae veneres lepore.
O quanta puri pectoris est fides!
Quam non medelae vulnificum patet
Telum, quod insedit medullis
Iam penitus teneris ab annis!
45
Sic quondam Erichthei filia coniugis
Haerebat ardor pectoribus sui
Semper, nec unquam corde Procrin
Aeolides Cephalus movebat,
Quanvis, Himeti vertice dum feros
50
Sectatur apros, hunc male cognitum
Aurora quadrigisque raptum
In gremio roseo foveret.