24. prosopopeia Francisci Molini
apud Damascum obeuntis, ad sodales
Heu quam repente quamque acerbe vos petam
Tristi, sodales, nuntio,
Quos heu, parentes post meos, acri scio
Iri dolore concitum,
5
Cum rumor heu me tam brevi affectum gravis
Vobis ademptum perferet.
Quo cessit aegro robur et vigor mihi?
Flos quo iuventae elanguit?
Ego patria sic oppetam dulci procul?
10
Meisque prorsus omnibus?
O spes inanes, et leves quidem meas
Quocunque curas tempore!
Dum nanque agebam vos apud felix domi,
Me huc, vos relinquens, contuli.
15
Nunc vos requiro, vosque nunc sero miser
Frustraque conor alloqui.
Nihil ne penitus proderit nunc? Non opes,
Non forma, non genus mihi?
Vbi ille, qui iam moverat cunctos, decor
20
Cunctis refertur gratiis?
An non superna sic tenere numina
Saevire ne velint, potest?
Vel lege firma quod semel sancit Deus
Mortalis haud evaserit.