16. ad Petrum Bembum:
gratulatio Veronensis praeturae
patri clarissimo demandatae
Ad te nec ipse litteras diu dedi,
Optate Bembe semper, et semper mihi
Altis adhaerens cordis in radicibus;
Aliunde nec de me rescisti forsitan,
5
Qui Feltriae alpes inter horridas latens
Annum peregi mensibus tribus additis,
Vix unde quisquam poterat effari tibi
Tunc quid agerem, quod admodum paucis darem
Me semper unis artibus bonis vacans,
10
Quaerensve siquis abditus recederet
Locus, frequente civium molestia
Semotus, ignobilis ubi degens sacros
Intuerer Aonidum propinquius choros,
Quae vulgus odere inscium, nec vatibus
15
Ipsis videntur, aura quos vulgi tenet.
Nullis sed unquam praebui recessibus
Me tam remotis, quin celebre meas tuum
Adiret aures nomen et scirem quibus
Tenere studiis tu paterque qualibus
20
Fungatur usque patriis honoribus.
Tum gratulatus, ut decens erat, tibi
Quae digna vestrae prolis et vestrum forent
Ventura semper imprecabar munera,
Iam quale nuper audio patri datum,
25
Praeclara in urbe clarus ut praetor siet,
Valere vos omnes ubi exopto, senem
Aviam, parentes optimos, fratrem probum,
Te, si venire illhuc vel illhic degere
Tibi placuerit. At redire isthuc simul
30
Omnes item incolumes precor; opes, gloriam,
Decus referre; caeterosque patriae
Obire honores te patremque maximos,
Vt illa vobis, vosque digni patria.