31. ad Musam, quod in scribendis iis,
quae sub terra gignuntur, liceat Virgilium imitari,
qui quae supra pullulant, felicissime cecinit
Iam me latenter deserit potens favor,
Quem, diva, spiraras mihi;
Ex quo minuti carminis coepi iocos
Te sic iubente ludere.
5
At maius ipsa nunc opus movens tamen
Maiore vi nos excitas
Vltraque paulum, quam prius, profers gradum
Ac nos sequentes protrahis.
Iam non per ima ducimur convallium
10
Humique proni serpimus,
Sed grande sacri scandimus dorsum iugi
Obliquo anheli tramite.
Ac iam videmur proxime sub editum
Prodire sensim verticem
15
Vbi haud videre est floribus nitens solum
Vitisque frondens germine,
Sed prominentia saxa, sed quae dirutis
Querceta adhaerent rupibus.
Non excitamur dulcis hic pulsu lyrae,
20
Non tibiae voce querulae.
Non hic amantis iuvenis aut amabilis
Lusus puellae ludimus,
Vel siqua faciles pervicax mortalium
Sensus voluptas luserit;
25
At nec tubarum personat strepentium
Canorus aures spiritus,
Nec ille iam nos Martius cepit calor,
Summique virtus carminis,
Sed lenis hic nos floridum modi genus
30
Illi secundum detinet,
Natura rerum quo parens dici queat
Quas dives intra parturit
Tellus nec edit, condito de viscere
Humana ni vis eximat.
35
Hac lege et arte maximus vatum canit
Quas terra supra promovet,
Quibusque pascit ac alit animantia
Ornatque cuncta frugibus.
Hunc aemulamur, hunc sequi iuvat:
40
Tu, diva, da nos consequi.