7. de quinque vocalibus quae ascribuntur
Aquilae bicipiti Caesaris
Lemmata sint aquilae cur sic ascripta bifronti,
Quae satis obscure quinque elementa notant,
Si quis scire cupis, paucis adverte) docebo:
Hae sunt vocales, Rex Federice, tuae.
5
Prima docet, quianam volucrum regina vocatur
Signa in perpetuum Caesaris atque Iovis.
Proxima, ut imperio fuit haec electa latino,
Quando caput mundi Martia Roma fuit.
Tertia iustitiam divini Caesaris addit,
10
Quantam Dictaei non habuere foci.
Quod superest, aio binas monstrare figuras,
Omnia Caesareas vincere posse manus.
Caesar habes felix, si vero creditur, omen:
Aptior est titulis littera nulla tuis.