Fausto Andrelino epigrammata, 11

Reference basis text: G. Tournoy-Thoen, 1982

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


11. de inaudito viridario

Maximus hic miros Ludovicus condidit hortos,

      Et non credendae nobile mentis opus.

Hic res frigenti contraria nascitur orae,

      Atque ipsi rupes quod fuit alta solo.

5

Hic cruciata levat genialis corda voluptas:

      Tam locus innumeras praestat amoenus opes.

Semper odoriferis curvata est fructibus arbor,

      Herbaque vernanti grata renidet humo.

Candida non tales legit Proserpina flores,

10

      Surrepta inferno cum fuit illa Iove.

Marmoreo errumpunt salientes fonte liquores,

      Et ludens vitreis nympha lavatur aquis.

Omnia iam cedant Francae viridaria terrae,

      Scilicet haec toto pulchrior orbe viret.