Fausto Andrelino amores sive Livia 1, 1

Testo base di riferimento: G. Tournoy-Thoen, 1982

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


1.

Horrida grandisonis alter canat arma cothurnis,

      Anxia quae Gallo Roma sub hoste tulit,

Vel canat Othrysio madefactos sanguine campos,

      Sparsa vel Emathio membra cruenta solo,

5

Mutua fraternae referat seu vulnera dextrae,

      Troica seu Danaa regna subacta manu.

Ista decent clarum sublimia gesta poetam,

      Inclyta cui magnum Musa ministrat opus.

Dum puer audaci nimium petit ardua cursu,

10

      Icarus in vitreas praecipitatur aquas.

Cum regeret Phaeton vetitos temerarius axes,

      Decidit a summo lapsus ad ima polo.

Sic ego proruptos tentem si verrere fluctus,

      Nostra sub ingenti pondere cymba ruet.

15

Non mihi sunt valido firmatae robore vires,

      Nec mea scit vastas findere puppis aquas;

Proxima vix intrat tangentes littora fluctus,

      Discat ut ignotas per freta summa vias.

Pristina materni linquens vestigia nidi,

20

      Non facit aerium protinus ales iter.

Illa sed in ramis volitans assuescit opacis;

      Inde secat posito quenque timore locum.

Omnia qui recto metitur pondera sensu,

      Non timet eventus fata sinistra sui.

25

Ipse canam viridi cithara leviore sub aevo,

      Vt grave flagranti pectore vulnus alam,

Vt fera dent misero tetricae mihi fila sorores,

      Quantaque mutata gaudia sorte feram.

Scilicet insano dulces in amore dolores

30

      Inque hilari tristis pectore cura viget.

Hoc bene conveniens humili modulamen avenae;

      Pondera sunt humeris ista ferenda meis.

Prima Cupidineis aetas manet apta triumphis:

      Non gaudet veteri sanguine mollis amor.

35

At, si fata sinent, veniet cum serior aetas

      Plenaque Castalio pocula fonte bibam,

Non nisi magnanimo deductos sanguine reges

      Promptior ingenti spiritus ore canet.

Tu quoque magna feres vigilati dona laboris

40

      Cumque tuo, princeps, vate superstes eris.

Et mea quae cinxit viridanti tempora lauro,

      Martia divinum Roma videbit opus.

Optima non metuunt rodentes carmina blattas,

      Missa nec irato tela trisulca Iove,

45

Nec spaciosa timent cariosi tempora saecli,

      Illa licet rabido gutture cuncta vorent.

Libera maiori dabimus cum carbasa vento,

      Amplaque non humili maeta teretur equo,

Attollam excelso tumefactas vertice cristas;

50

      Sera licet veniat gloria, grata tamen.

Nec minus ipsa suo sese iactabit alumno

      Notior ingenio Livica terra meo.

Gaudet et ut magno tellus Andina Marone,

      Sic novus Aemylio splendor in orbe ferar.

55

Nuper ut oppositis adversum umbonibus agmen

      Reiiciam intrepida fortior ipse manu.

Ante triumphales, populo plaudente, quadrigas

      Livida cum rabido pectora dente traham.

Ingenua supplex venia donabitur hostis:

60

      Quae datur ex victo, gloria sola iuvat.

Tam bona speramus venturae insignia palmae:

      Noscit ab ingenio quisque futura suo.

Inclyta sed valeant tantae praeconia famae:

      In mea nunc facilis vota puella sat est.