5.
Hei mihi, quam durum est alieno vivere sensu,
Quam durum est ipsi subdere colla iugo!
Ecce miser dominam per devia rura vagantem
Cogor et invitus, qua iubet illa, sequi.
5
Ibimus ad calidi longinquam Ganzis harenam,
Ibimus Herculeas, si velit illa, vias,
Ibimus extremas mundi quascunque per oras,
Invia qua nullo sunt loca trita pede,
Longa nec incerti tardabit semita cursus:
10
Tam levis est ipso passus amore labor.
Libera qui molli subiecit colla cathenae,
Non timet ille tuos, curva Malea, sinus.
Non hunc Scylla rapax terret, non vasta Carybdis,
Non ea quae duplex littora Syrtis habet,
15
Non gravis exustos findit cum Syrius agros,
Non, quae cocta novo frigore torpet hyems.
Non timet arenti sitientes gutture fauces,
Et valido duram sustinet ore famem.
Multa licet faciat Curio damnanda severo,
20
Nil praeter facilem curat amator heram.
Foemineum fortis stamen versavit Achilles,
Dum cupit amplexus, Deidamia, tuos.
Nec minus Alcidem memorant data pensa trahentem
Illa, qua fuerant monstra subacta, manu.
25
Adde quod herboso tauros de monte Pheraeos
Rusticus ad vilem duxit Apollo casam.
Cogitur immensi quaecunque potentia mundi
Dura pharetrati frena subire dei.
Ne me igitur, tetrici, mollem damnate, Catones;
30
Ipse ego sum dempto sanctus amore Numa:
Lascivum genitrix vatem natura creavit;
Improba sint quanvis, quae dedit illa, sequor.
Provida quae mandant naturae iura potentis,
Inviolata suis legibus illa manent.
35
Ignoscenda venit tanti sed culpa furoris:
Invidiosa mei causa furoris adest
Qua sine nocturna lux est obscurior umbra
Qua sine viventi nil mihi dulce reor.
Hermionem superat, superat Nycteida, tuque,
40
Pulchra, stupes tanto victa decore, Venus.
Est aliqua in raram virtus periisse puellam:
Quae venit ex turpi, sordida fama venit
Ite procul, timidi, procul hinc discedite, segnes:
Non nisi magnanimis est Venus apta viris.