8.
Qualia odorato sudant opobalsama ligno,
Qualia vel dives cinnama mittit Arabs,
Qualia fumantes fragrant pia thura per aras,
Qualis et e fracto cortice nardus olet,
5
Talia nunc sumpsi luctantibus oscula linguis,
Oscula per longas continuata moras.
Ac veluti demens stimulanti concitus oestro,
Signabam innumeris morsa labella notis.
Murmura Chaonias superabant nostra columbas,
10
Quaeque salax verno tempore passer habet.
Non secus implicitae flexis sunt vitibus ulmi,
Non secus est hederis hasta revincta suis,
Quam mea sunt valido circundata brachia nexu,
Quam mea pectoribus pectora iuncta tuis.
15
Omnia dum prodest lapsi discrimina casus
Et mala iam tepido passa referre sinu,
Oscula ruperunt medias iterata querelas
Mixtaque cum blandis dulcia verba iocis.
Non tot avara dedit poscenti Lesbia vati,
20
Illa licet nulla sint numeranda die.
Talia non rapuit geminata basia nocte,
Cum sua furtivus gaudia caepit amans.
Talia non dederat, totum quae pulsa per orbem
Agresti tandem de bove facta dea est,
25
Nec regit incertos fido quae sydere nautas,
Dum micat arctoo Parrhasis Vrsa polo,
Talia non Danae turrim servata per altam,
Dum fluit in teneros aurea gutta sinus,
Lusa nec albentis falsa sub imagine cygni,
30
Ipsa nec a ficto vecta puella bove,
Talia non Semele telis exusta trisulcis,
Nec quaecunque suum flexit amica Iovem.
Tam bene mellitus redolentis spiritus oris
Tinctaque tam suavi nectare labra iuvant.
35
Aliger o laetis nimium puer invide rebus,
O puer optatis insidiose meis,
Caetera cur fraudas foelici gaudia fine,
Vt mediis sitiam Tantalus alter aquis?
Cur iam pene suos tangentia lintea portus
40
Deseris, et coepta non sinis ire via?
In mea cum dederas nudatam iura puellam,
Linea cur voto est quinta negata meo?
Quam mare, quam tellus, quam numina cuncta tremiscunt,
Cur non una tua victa puella manu?
45
An duce me vincta est Siculis Cytherea cathenis,
Tritaque cum capto fabula Marte fuit?
An nostra Iliacis offensa est cuspide campis,
Et mea sunt fratri bella parata tuo?
An feror invitus lascivi miles Amoris,
50
Et tua subducta vulnera fronte gero?
Nunc piget ante aram sectas posuisse columbas
Et mala pro crudo tanta tulisse deo.
Effusum celeres votum si mittat in auras,
Indignum oblata est numen honore frui.
55
Irrita qui sterili committit semina terrae,
Huic media est docta vena secanda manu.
Accipiter firmo praedam tenet ungue cruentam,
Capta sed e nostro fugit amica sinu.
Ah nimium simplex tantoque indigne triumpho!
60
Non avis haec fuerat cassibus apta meis.
Debuit ante meo caput hoc cum corpore caedi,
Tam bona quam cupido rapta fuisse viro.
Ammissae, fateor, gravis est iactura puellae,
Sed leviora suo damna pudore manent.
65
Quae nova iam tangit mutatam insania mentem?
An reus ingrati criminis actus ero?
Gaudia sufficiant coepto possessa secundo,
Gaudia vel magnis invidiosa deis.
Si semel amplexum Syrinx fovisset amantem,
70
Non foret imparibus fistula facta sonis,
Nec Pan invisi gelidas Ladonis ad undas
Ingemeret fati stamina fusca sui.
Et dolet Aetholis latitans Achelous in undis
Vulsaque de trunca corona fronte gemit.
75
Si modo tacta forent dilectae virginis ora,
Integer expanso curreret ille gradu.
Cum fugeret Daphne celerem Peneia Phoebum,
Hac cupido potuit lege placere deo;
Nec mutata novas gestassent corpora frondes,
80
Illa sed ad patrias tuta fuisset aquas
Ergo erit offensi placanda Cupidinis ira:
Saevit in ingratos ultio iusta viros.
Talia succedunt longo post tempore vota:
Gratius est lenti semper amoris opus.