9.
Heu, heu, quam vanum est humanis fidere rebus,
Quam vanum est ullo ponere certa loco!
Omnia labuntur vario mortalia casu,
Et nihil aeterna condicione datur.
5
Ille ego, iam tumidus lascivi spretor amoris,
Ecce novo dederam libera colla iugo.
Quaelibet insolitis gaudent primordia rebus,
Atque recens veteri gratius extat opus.
Vt mea non parvo vinxit praecordia nexu,
10
Mobilis adverso fugit amica pede,
Vt fugit inspecto trepidus serpente viator,
Dum queat in tuto delituisse loco.
Surdior et magno gaudenti murmure fluctu
Despicit, acceptam frangit et illa fidem.
15
Littoreas facilis volvit ceu ventus harenas,
Sic levis assueto foemina more labat
Debueras celeri fugientem avertere cursu
Vrere nec messes, dire Cupido, tuas.
Debueras rigidae mentem flexisse puellae,
20
Ne tantum arrepto crimen amore fores.
Ah nimis addicti ferus es desertor amantis!
Iusta patrocinio est causa tuenda pio.
Seria quae referet tristes pellentia curas
Aut pura immixtos simplicitate iocos?
25
Quae fallet vario longum solamine tempus,
Cum ferus in nostro corpore languor erit?
Quae memoranda dabit rarae praeconia formae?
Quae fiet numeris digna puella meis?
Quid queror? Haec celeres discerpunt omnia venti,
30
Vanaque Carpathium trans mare verba ferunt.
Quam manet infelix caecaque cupidine captus,
Qui tua, tam fallax, castra sequatur, Amor!
Si sequar ipsa tuae repetens primordia sortis,
Non erit aethereo vilior axe deus.
35
Te peperit genitrix scorto sceleratior omni,
Vt Phrygis Anchisae turpia furta monent,
Vt monet occulto depraehensus coniuge Mavors,
Pulchraque cui frendens inguina rupit aper,
Vt puer ille monet Siculis generatus in oris,
40
Et triplici sola qui vice morte perit.
Aggrederis facinus nullo memorabile saeclo,
Et nimis ausurum grandia frangis opus.
Mollia diverso semper teris ocia lusu,
Torpet et immundo pigra iuventa situ.
45
Spicula quae gestas facibus connexa protervis,
Vulnera dant tacitis non nisi caeca dolis.
Tu levibus foliis vernaque incertior aura:
Hoc quatiens humeros indicat ala tuos.
Tu geris obscura septam caligine mentem:
50
Hinc tua conveniens lumina vitta premit.
Quam bene docta manus puerum te pinxit inanem!
Nam tua quaeque suo pondere verba carent.
Tu nudata tenes fucato membra colore,
Vt miserum allicias in sua damna virum.
55
Forma nihil laedit tacitis velata sub umbris;
Omnibus illa magis visa nocere solet.
Rosida ni iuvenem spectasset Cynthia nudum,
Non foret a summo tam male lapsa polo.
Tindaris exercet patriam dum nuda palestram,
60
Rapta est Thesea protinus illa manu;
Si Venus Iliaca vestita fuisset in Ida,
Non dea cum socia Pallade victa foret.
At semel inductus, media ceu navis in unda,
Linquitur, incerta statque caditque vice.
65
Prima terit semper foelici limina gressu;
Post miser adverso sydere fertur amans:
Nanque chaos variis sinuatum erroribus intrat,
Nec datur ex ulla posse redire via.
Quo magis expertus, magis est tricabilis error,
70
Vt torto implicitus stamine pullus inest.
Haec bene Dedaleos superat domus atra reflexus,
Haec bene Niliaci tecta recurva soli.
Sperat et inclusus pulsa vaga lumina nocte,
Sed decepta sua spes cadit illa fide.
75
Ac velut indigno clausus sub carcere quisquam
Sperat, et oblata non tamen exit ope,
Non aliter Stygio largos de gurgite fluctus
E gravidaque senex arbore poma capit.
Vt miserum urgenti se tandem ambage resolvat,
80
Exiguo largas tempore fundit opes.
At postquam iacta est consumptis alea rebus,
Vivus et est uno tempore functus amans.
Incipit ille gravi totus pallescere cura,
Duraque sublato frena favore pati,
85
Discit et incerto vaga ducere pectora motu
Multaque non uno falsa timere modo,
Discit et infausti quam sit grave pondus amantis.
Si qua tenet, tristi gaudia felle madent,
Quae male tam subito clauduntur inania fine,
90
Vt superinducta lumina pelle solent.
Improbe, tunc gestis saeva cum matre, Cupido,
Scilicet omne tua manat ab arte nefas.
Illa nimis Syrio venerata Semiramis orbe
Se male membroso te duce iunxit equo,
95
Sensit et irati letalia vulnera nati,
Cum vetiti fuerant probra petita tori.
Te duce furata est flaventem Scylla capillum,
Illaque truncato pulsa parente dolet,
Arsit et in niveum coniunx Minoia taurum,
100
Et subiit falsae lignea monstra bovis;
Perdidit invitum moerens Philomela pudorem,
Huius et Othrysia lingua recisa manu;
Quin etiam iuvenis stricto Babylonius ense
Cum socia pariter fossus amante perit.
105
Te duce suspensa est laqueo Schenobea sinistro
Phyllis, et hoc ipso est Phaedra perempta modo,
Ipsaque Cyrcaeo versa est medicamine Phorcis,
Inguina latranti quae cane cincta tenet;
Te duce fraterna patrios iam caede Penates
110
Polluit infanda Colchis iniqua manu;
Et quia pugnata est avido Cepheia Perseo,
Phyneus Eoa saxeus extat humo;
Te duce Myrrha suos lachrymanti cortice vultus
Turpiter ignaro mixta parente tegit;
115
Et mutata suo quaesita est nata parente,
Illaque mugitu vacca reperta suo.
Dirruta sunt duplici Neptunia Pergama lustro
Tractus et Haemoniis ter fuit Hector equis.
Te duce, non ulli quanvis obnoxia culpae
120
Iam rea mentito teste Susanna fuit;
Caeditur Vrias veri sub imagine belli,
Vt David optata posset amante frui;
Sanctaque monstrifera dum iura libidine foedat,
Corruit in rapidas Gomora versa faces.
125
Te duce fraternis fossus cadit ictibus Hamon;
Cumque suo Sichen patre necatus obit;
Perdidit invictus per te sua robora Sampson:
Obruit evulsa seque suosque domo.
Carpit Olophernes altum dum nocte soporem,
130
Heu male foemineo caesus ab ense iacet.
Adde quod Herodes Furiis agitatus iniquis
Non leve suspecti crimen amoris habet.
Ipse etiam Salomon populo sapientior omni
Obtulit externis sacra nefanda deis.
135
Caetera si referam sceleris monumenta nephandi,
Deficiet numeris cartha notata meis.
Cede igitur! Quid adhuc, quid te mora longa retardat?
Cede, inquam, nostro corde, rebellis Amor!
Liber ero posthac vinclo resolutus ab omni,
140
Perfida nec nostra signa locabis humo.
Qui semel est quassus tumidis mercator in undis,
Si dubias repetat, nil sapit ille, vias.