1. Eliconico vati Iohanni Boccaccii de Certaldo
tamquam fratri in urbe Florenti
Quid faciam, quae vita mihi, postquam omine claro
Cinxit apollinea Caesar de fronde capillos
Scire cupis. Calet ingenium, mea cura libelli,
Totaque cum priscis, sterilis quod despicit aetas,
5
Vivendi mens fixa viris, nec vulgus et omne
Quod placeat populis, sanctum hoc a mente revellent
Propositum, quoties mundi laberintus et error
Proculerint animum. Sacrorum praemia vatum
Aspiciam concessa mihi: mea Laurea semper,
10
Ante oculos mihi Caesar erit, procerumque corona.
Et quae caesareo venerunt oscula ab ore.
In varias tamen huc illuc mens nescia curas
Vertitur unde telum tendat, calamumque lyramque
Temperet. ut longo vigilentur carmine noctes.
15
Nunc paces, nunc bella placent, nunc inclita regum
Gesta, quibus magnae servanda gloria famae.
Nunc nova, nunc veterum menti proponitur ordo.
Nescio quid faciam; nova sordent; prisca, tenebris
Obsita, difficile est in lucem vertere. Tandem
20
Huc magis inclinor, namque antiquissima facta
Nec modo gesta canam: medium dabit optima Clyo.
Dum meminisse velis humeros spectantia nostros
Quae fuerint, coeptoque operi, ne viribus impar
Desinam, tu, diva, novo succurrere vati
25
Incipias, et fonte sacro dea perlue pectus,
Calliope, similesque una de stirpe sorores
Annuite. In paucos vobis hic forte futurus
Est labor, et rari vos in sua regna vocabunt.
Tu modo si coepti placet ......... vel si
30
Est aliud, nam multa vides, melioribus utar
Consiliis. Tu lora potes, sive addere calcar.
Militiam ingenii quocumque in pulvere laetus
Experiar, seu tu dederis, seu cepta probaris,
Vnde per ora virum hic transeat auctor.