Pietro Bembo carmina, 1

1. pastorum chorus

Pastores tua turba te rogamus,

Seu tu nomine Pan arundinator,

Seu Faunus dubii potens futuri,

Barbatus capripesque cornigerque,

5

Seu malis, Pater, Incubus vocari:

Nos et res tueare, Dive, nostras.

En iam ver redit et dies rebellem

Paulatim sibi vendicat teporem;

Iam collis viret et sinu soluto

10

Florentes tibi porrigit genistas.

Pastores tua turba te rogamus,

Nos et res tueare, Dive, nostras.

Nunc annus puer et tenellus orbis;

Nunc sol purior et colora tellus;

15

Nunc ludit Venus alma, nunc sorores

Festas Gratia poscit ad choreas.

Pastores tua turba te rogamus,

Nos et res tueare, Dive, nostras.

Novum montivagae thymum capellae

20

Tondent, et cytisi comam arbutique

Pascunt purpureos oves per agros,

Et pugnam cupidi cient mariti.

Pastores tua turba te rogamus,

Nos et res tueare, Dive, nostras.

25

Nunc o nunc opus est, Pater, volenti

Aspires genio, et gregem revisas,

Dum liber stabulis: tibi dicatum

Ne qua sors populum gravis fatiget.

Pastores tua turba te rogamus,

30

Nos et res tueare, Dive, nostras.

Tu fures, avidum genus, coerce;

Tu morbos abige atra saevientes;

Tu bellum iubeas, bonus, famemque

Ignotis procul exulare terris.

35

Pastores tua turba te rogamus,

Nos et res tueare, Dive, nostras.

Defendat saturas nemus capellas;

Fida non egeant oves canum vi;

Audaces lupus inter erret agnos,

40

Cumque hoedis Libyci accubent leones.

Pastores tua turba te rogamus,

Nos et res tueare, Dive, nostras.

Absit fraus scelerum comes, suoque

Se livor miser imbuat veneno;

45

Et lis cedere discat, et solutam

Devinctus metuat furor quietem.

Pastores tua turba te rogamus,

Nos et res tueare, Dive, nostras.

Sit pax candida, sit beata, plena

50

Pomis copia frugibusque cornu:

Qualis cum positum recenter orbem

Saturnus Iove sanctior regebat.

Pastores tua turba te rogamus,

Nos et res tueare, Dive, nostras.

55

Audis nos, Pater? an novam per agros

Suspiras Venerem et preces recusas?

Ah cur nos fugis? hi tui poetae:

Haec olim tibi ducitur chorea.

Pastores tua turba te rogamus,

60

Nos et res tueare, Dive, nostras.

Scimus quid sit amor, quid obstinata

Defigi tacitum iecur sagitta;

Adsis tu tamen, ipse dum laboro

Coepti carminis explicare pensum.

65

Pastores tua turba te rogamus,

Nos et res tueare, Dive, nostras.

Et ver pulvereum, humidam et vehat sol

Aestatem pecori laborioso;

Neu laxent pluviae, vel impotenti

70

Sydus ubera comprimat calore.

Pastores tua turba te rogamus,

Nos et res tueare, Dive, nostras.

Tum fons vitreus, et perennis unda

Festinans placido sonet susurro,

75

Quo sitim veniat, meridiemque

Vmbrosa pecus elevare ripa.

Pastores tua turba te rogamus,

Nos et res tueare, Dive, nostras.

Gregi haec poscimus: at gregis magistros

80

Praesens perpetua leves iuventa,

Quam lusus comitetur et voluptas

Et nudos Venus osculans amores.

Pastores tua turba te rogamus,

Nos et res tueare, Dive, nostras.

85

Sic te nec fatuae petant puellae,

Nec Nymphae fugiant meticulosae,

Dum fessae gelidi nemus Lycaei,

Et gratum tibi Maenalon revisunt.