Fausto Andrelino amores sive Livia 3, 2

Reference basis text: G. Tournoy-Thoen, 1982

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


2.

Frigore nunc viridis fugiente renascitur annus

      Pictaque purpureo flore renidet humus.

Nunc micat Eoa redimitus Pleiade Taurus

      Cedit et invitus sole tegente Canis.

5

Nunc renovat Zephyrus veteres resolutus amores

      Spirantique tepens educat ore solum.

Nunc strepit arboreis latitans sub frondibus ales

      Silvaque densatis frondet opaca comis.

Omnis et accepto nunc parturit herba vigore

10

      Inque novo saliens gramine ludit ovis.

Nunc fluvius tremula contextus harundine gestit

      Laetus et in vitreis fontibus extat Hylas.

Iamque sub umbroso deprehensas colle Napeas

      Turba fovent Satyri luxuriosa dei.

15

Omnia quod vireant totis ridentia campis,

      Haec facit adventu Livia nostra suo.

Sedula iam valeant urbanae iurgia turbae

      Ipsaque clamosi garrula verba fori;

Turpia iam valeant infamis regna tyranni,

20

      Sol quibus adversos iungit anhelus equos,

Saeva Thyesteae veluti convivia mensae

      Aufugiens vultus condidit ille suos.

Ipse ego securus turbaque remotus ab omni

      Rura colam studiis commodiora meis.

25

Non rumpet media somnum mihi nocte profundum

      Ianua furaci praecipitata manu.

Non ferus invadet stricto sycarius ense,

      Nec mea scurilis transiget ora manus.

Decipiet nullus fidum delator amicum,

30

      Hystrio nec nostras poscet avarus opes.

Captator fumos Gnato non sparget inanes,

      Credula quem foveat simplicis aula ducis.

Anxius astabit plena non mango cathasta,

      Infanda teneros vendat ut arte mares.

35

Lurida non metuent suspectae toxica mensae,

      Famaque nullius plena cruoris erit.

Non pressam assiduos urbem diffundere questus,

      Nec cernent oculi multa silenda mei.

Sed modo lacte Pales niveo madefacta iuvabit,

40

      Ipsaque lustrabo cultibus arva piis,

Et modo lentus ero viridique supinus in herba,

      Dum crepitans leni murmure curret aqua;

Inque sinus nostros collapsa recumbet amica,

      Haec erit et votis obsequiosa meis.

45

Dulcia cum dulci miscebimus omnia risu

      Fortis et alternas solvet uterque vices,

Tempus ut ammissum reparet properata voluptas,

      Ne cadat ex toto segnis ut ante Venus.

Et suscepta canam nemorali gaudia versu

50

      Silvestrique novus voce poeta ferar.

Festaque suspendam volucris certamina taeli,

      Nudabitque suos uncta palestra viros.

Maturo incidam flaventes tempore messes

      Et dabo frugiferae spicea serta deae.

55

Sordidus et mecum tinget sua crura Lyaeus,

      Dum nova veloci sub pede musta fluent.

Debita committam sulcatis semina glebis

      Iunctaque cum teneris vitibus ulmus erit.

Et cernam ex alta pendentes rupe capellas,

60

      Ne sint montanis praeda cruenta lupis.

Et graciles molli fiscellas vimine texam

      Pressus et angusto caseus orbe fluet.

Aspiciam hyberno plenos cum pulvere campos,

      Ante meum fundam libera vina focum;

65

Et longam vario noctem sermone trahemus,

      Donec erunt somno lumina victa gravi.

Tedia sic fugiam gentis male passa togatae,

      Sic ducam agresti tempora tuta loco.

Rusticitas simplex et nescia fallere gaudet,

70

      Fraudibus expulsis, pace silente frui.

Et gravis in patrios secessit Tullius agros,

      Cum spoliata suo Roma decore foret.

Ipse etiam Aemylio spaciatus rure canebas

      Impatiens vanae, Marce poeta, togae.

75

Aureus et priscis vixit Saturnus in agris

      Ante cruentati tristia bella Iovis.

Nullus in agricola pudor est versarier arte,

      Pustula cum rigido fracta bidente dolet.

Et pater augustae fundator Romulus Vrbis

80

      Laurigero solidam vomere findit humum,

Duraque vertebant reliqui sua praedia reges,

      Nec quacunque minor laude colonus erat.

Sola etenim pariunt mortales rura per usus

      Saepius et magnos illa tulere viros.

85

Gordius e silvis Phrygiam delatus in urbem

      Gessit honorata regia scaeptra manu.

Paucula Torquatus cum iugera nudus araret,

      Dictator patrio factus ab ore fuit.

Increpitans tauros Curius stimulabat inertes,

90

      Annua cum populo scaeptra vocante tulit.

Quid data Romano cognomina semine dicam,

      Quid pastoricia caetera gesta manu?

Cum fuerint alio sedati more tumultus,

      Vrbani repetam moenia grata soli.

95

Morbida vicinae laedunt contagia pestis

      Tactaque veloci stuppa vapore ruit.