Fausto Andrelino amores sive Livia 3, 4

Reference basis text: G. Tournoy-Thoen, 1982

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


4.

O bene coelesti iam Panthea semine nata,

      O bene de supero Panthea missa polo!

Tu licet humanum, ne dedigneris amantem:

      Torruit et magnas haec quoque flamma deas.

5

Ipsa torum furtim linquens Aurora iugalem

      Ibat ad Actei conscia furta proci.

Saepe Venus tenerum complexa fovebat Adonym

      Et latus insertum dulce peregit opus.

Saepius et tacito delapsa est Cynthia coelo

10

      Et petiit iuvenis Lathmia saxa sui.

Inde ubi sopitis fuerant data basia membris,

      Laetior assuetos illa regebat equos.

Quo maiora suos exornant stemmata vultus,

      Hoc magis aligero subdita quaeque deo est.

15

At mea, si poscis quae sit sententia, dicam:

      "Pulchrior iste tuas, Panthea, vincit opes".

Huic dedit ecce libens cultam Cyllenius artem,

      Huic datus ex ipsa Pallade sensus inest;

Hunc etiam Idalio puerum Venus aurea colle

20

      Atque triplex aluit Gratia iuncta comes.

Exuit humano concretam in corpore labem

      Et plenum aethereo munus honore dedit.

Annua qui Paphiae renovat monumenta querelae

      Et qui purpureo sanguine tinctus hyat,

25

Raptus et Iliacis nemorosae in vallibus Idae,

      Misceat ut magno pocula grata Iovi,

Et qui funerea tristes notat arbore casus

      Quique gerit Phrygiis membra resecta modis,

Et miserum vitrea qui se male vidit in unda

30

      Atque avida raptus Naiade cedit Hylas.

Aspice sydereo radiantia lumina vultu

      Labraque purpureis invidiosa rosis.

Aspice composito candentes ordine dentes

      Cunctaque vincentes Punica mala genas.

35

Nonne vides sparsos per eburnea colla capillos?

      Nonne sonant ipsum verba relata Iovem?

Quid referam Baccho dignas vel Apolline palmas

      Et quae tam pulchro corpore membra nitent?

Sola pharetrati si signa Cupidinis addas,

40

      Hic erit ex omni parte sequendus Amor.

Sensit ut hoc natus maternas tristis ad oras,

      Ocius insano turbine fecit iter.

Quod sibi collatus toto foret alter in orbe,

      Indoluit roseas, hymbre rigante, genas.

45

Cui Venus arridens: "Puer o dulcissime" dixit,

      "Non sunt haec animo sic inenuda gravi.

Sola ego te peperi, genitrix pulcherrima rerum,

      Ne foret aethereo pulchrior axe deus.

Quilibet accepta pendent ab origine nati

50

      Atque satum magno quenque parente iuvat.

Admirata tuam venerantur numina formam.

      Quis putet? Invicto tu Iove maior ades.

Ipsa etiam tellus aliquem poscebat alumnum,

      Qui fieret formae publica fama suae.

55

Rara placent semper generosae corpora menti,

      Nec nisi de raris fama petenda venit.

Vt foret humanae mea nota potentia genti,

      Omnibus ipsa fui viribus usa meis.

Affeci eximiis Brunorum dotibus aptum,

60

      Quem genuit Iuli terra beata Fori.

Quare agit emeritas tanto pro munere grates,

      Nostraque mortalis numina quisque colit.

Hunc tamen insanis subiectum ardoribus egi,

      Ne gereres humeris spicula vana tuis.

65

Omnia nanque tuae cedant cum robora dextrae,

      Sic decet humanas vincat ut illa manus".

His dictis placatus Amor sua tela resumpsit,

      Et iuvenem insolito torsit amore rudem.

Vnde nimis caeco miseras fovet igne medullas

70

      Et medio latum pectore vulnus hyat.

Te cupit hic solam, solam hic te, Panthea, clamat,

      Hic soli addictus dat tibi quicquid habet.

Cum sua vel totum quivis se dedat amator,

      Ingenui est gratas cordis inire vices.