6.
Pomponi, altiloquos inter venerande poetas,
Pomponi, aetatis gloria prima tuae,
Inscia verarum saperet si Curia rerum,
Tam magnum coleret tempus in omne virum.
5
Illa sed indignum merito te fraudat honore,
Et cadit ingrata vanus in Vrbe labor.
Heu medio prostrata iacet sub fornice Musa
Cogitur et turpi delituisse situ.
Hi sunt hi mores, haec nostri tempora saecli,
10
Haec sunt ingeniis praemia digna novis.
Languida corrumpunt ignavas ocia mentes,
Et qui tam molli luxus in Vrbe viget.
Hoc parit ignari turpissima praesidis aula:
Destruit infectum caetera membra caput.
15
Ipsa olim miseras consumpsit inertia gentes
Et nullum est, quod non struxerit illa, nefas.
Haec docuit niveo succumbere Gnosida tauro;
Te dedit haec rapidis, Sardanapale, rogis.
Haec Agamemnonio temerata cubilia tinxit
20
Sanguine, Sydonium fregit et ista ducem.
Estimet ergo rudis non notum Curia vatem?
Illa igitur sapiens stulta probabit opus?
Approbet haec scurras, lenones, scorta, cynedos;
Approbet haec solito quodlibet ore nefas.
25
Omnia laetantur parili commertia coetu,
Demptaque de spurca rana palude cadit.
Quam bene prisca suos laudarunt saecula vates,
Dum gratum aeterni nomen honoris erat!
At postquam admisso contempta est crimine fama,
30
Squallidus heu vili sorde poeta iacet.
Haec tamen irrides nostri ludibria saecli:
Non facit ad magnos vulgus inane viros.
Nulla potest fortuna, licet contraria, quenque
Vincere, qui stabili se tueatur ope.
35
Inscia formident adversam pectora sortem,
Et quorum obscuro est fama sepulta loco.
At tua cum nullo virtus cadat obruta casu,
Aspicit ostensas fors inimica nates.
Vt pedibus calcata tuis Fortuna rubescat,
40
Fungitur officio mens generosa suo.
Perdita tu Latiae renovas primordia linguae:
Quenque Palemonia suscipis arte rudem.
Tu veterum pandis latebrosa enygmata vatum
Scriptaque non notis verba soluta modis.
45
Alta Maronaeo tu gesta reponis hyatu,
Nec minus hystorica dicta probata fide.
Flaventes ceu multa coit formica per agros,
Collocet ut tectis grana novella suis,
Sic numerosa fluit sitientis turba iuventae,
50
Vt tua vesanam detrahat unda sitim.
Optatis abeunt expleti fluctibus omnes,
Deque tuo manat fonte perennis aqua.
Vnde fit extremis rapias tua nomina flammis,
Illaque sint nulla deperitura die.
55
Quam tua sors melior, Crasso quam ditior ipso:
Ditior est aliis quem sua Musa beat.
Ipse ego recta sequens tanti vestigia regis
Servili excutiam subdita colla iugo.
Non bene difficili paret sacer incola freno,
60
Non est imperio Musa premenda gravi.
Sed quia mens audax vastos concepit hyatus
Et verae intactum relligionis opus,
Livia praeludet numeris levioribus apta,
Dum meus ingenti pulvere sudet equus.
65
Ipse prius volucri citharedus pectine tangit
Et liquidam admota temperat aure chelym;
Inde ubi cuncta videt concordi fila canore,
Carmina concinnis vocibus apta sonat.
Sed, licet exiguum, nostri cape munus agelli,
70
Gratus et aequoreas rivulus intrat aquas.
Fertilis interdum sterili stat messis in agro
Et, modo quae fuerat credita spina, rosa est.