Pietro Bembo carmina, 17

17. ad Sempronium a quo fuerat reprehensus,
quod materna lingua scripserit

Non quod me geminas tenere linguas,

Et Graiam simul et simul Latinam,

Semproni, reputem, mei libelli

Materna tibi voce sunt loquuti,

5

Vt tanquam saturum hinnuloque aproque

Vilem iuverit esse me fasellum:

Quod tu carminibus tuis venustis

Permirum tibi dixeras videri.

Sed famae veritus malae periclum,

10

Campo versor in hoc loquutionis:

Quod dicam tibi, quem proboque amoque

Quantum pignora vix amant parentes,

Vt cum noveris id, cavere possis.

Nam pol qua proavusque avusque lingua

15

Sunt olim meus et tuus loquuti,

Nostrae quaque loquuntur et sorores,

Et matertera nunc et ipsa mater,

Nos nescire loqui magis pudendum est,

Qui Graiae damus et damus Latinae

20

Studi tempora duplicemque curam,

Quam Graia simul et simul Latina.

Hac uti ut valeas tibi videndum est:

Ne dum marmoreas remota in ora

Sumptu construis et labore villas,

25

Domi te calamo tegas palustri.