8.
Liber, io, dura Saturnus compede clamat;
Ebria vinosus festa December habet.
Hinc procul omnis eat rigidae censura senectae,
Bacchica rugosa pocula fronte carent.
5
Lauta coronatis fiant convivia mensis
Et titubent nimio tempora fusa mero.
Sumite certatim vetulo spumantia Baccho
Cymbia: quocumque est palma tenenda loco.
Perniciosa merum nec temperet unda liquorem,
10
Ne pereant Chio prompta Falerna cado.
Ipse etiam sumpsit magno cum Caesare Roma
Ambrosias solito largius ore dapes.
Horrida ne laedant hybernae frigora brumae,
Grandia flammigeris addite ligna focis.
15
Et circum nulla gaudentes lege choreas
Incitet ad Phrygios tybia pulsa sonos.
Ardua vesanas ad sydera tollite voces;
Mens eat innumeris exhylarata iocis.
Dicite: "io, foelix multos Lodovicus in annos
20
Vivat et assiduo totus in ore sonet."
Dicite: "io, faustos quibus hoc sub principe nasci
Contigit ac tanto numine posse frui."
Inde ubi lux fuerit multo consumpta Lyaeo,
Candida iucundae tempora noctis eant.
25
Dulcia multiplicet fundens carchesia Bacchus,
Quae bibit Icarea turba cruenta nece;
Quae sumpsit pastor Siculo Polyphemus in antro,
Cui sunt Dulichia lumina fossa manu;
Quae bonus Aeneae profugo donavit Acestes,
30
Quae tenet aprico colle Phalernus ager.
Atque agitet nimia doctas prurigine clunes,
Mollis et assiduum rumpat amica latus.
Mutua diverso revocentur gaudia lusu,
Nec vacet instanti fessa labore Venus.
35
Et demum exhaustos mollis sopor opprimat artus,
Robur et ammissum mensa diurna ferat.
Sic poscit licitis apta est quae lusibus aetas,
Sic utenda suo tempora more iubent.
Rideat ignari temeraria murmura vulgi,
40
Qui sua posthabito vota pudore facit;
Nec metuat rapidis agitata tonitrua ventis:
Non habet ultores turba iocosa deos.
Si fera mutato sineret Fortuna tenore,
Non essem monitis devius ipse meis.
45
Impia sed vento spirent cum fata sinistro,
Non nisi digna sua tempora sorte traham.
Nullus in adversos tendit sua brachia fluctus:
Debet enim duris cedere quisque deis.
Vos, quibus arridet vultu Fortuna sereno,
50
Tam bona veloci prehendite dona manu!
Non reditura volant fugientis gaudia vitae:
Qui sapit, ignavos non sinit ire dies.