4.
Salve, festa dies, tantae qua conditor Vrbis
Tradidit imperio maxima scaeptra suo.
Mollis ut extensa vitis propagine crescit,
Sic Roma immensum protulit alea caput.
5
Haec Arabas molles ustosque coercuit Indos
Teque sagittifera, Parthe superbe, fuga.
Serviit huic nulla deprehensus origine Nilus
Turbidus et rapta factus Oaxis aqua.
Serviit huic toto divisa Britania mundo,
10
Huic data sunt omni parta tributa loco.
Sic volitans superas magni Iovis ales in auras
Infestas rigidis unguibus arcet aves.
Omnibus astabit phoenix velut unica saeclis,
Semper ab hostili tuta futura manu.
15
Sic iubet arcani series longissima fati,
Romulus ut densa grandine raptus ait.
Tantum aliae cedent urbes populique feroces,
Quantum populeis parva myrica comis.
Iure igitur properans solennes coetus ad aras
20
Annua vimineo culmine sacra facit.
Iure micant veteri celebrata Palilia ritu
Iustaque fundator festa Quirinus habet.
Salve iterum, salve niveo lux digna lapillo,
Quam nitidis vexit Lucifer almus equis.
25
Nulla meos unquam capient oblivia sensus:
Dulcia tam gratae nomina lucis erunt.
Tu facis ut primus patrias deductor ad oras
Omnia Pegaseo numina monte traham.
Tu mea circundas victrici tempora lauro,
30
Multus et ex omni gente poeta canor.
Quam iuvat ambiguae vitata libido iuventae
Cuius ad immensum est area lata malum!
Quam prosunt Samii superata cacumina rami,
Difficilis dextro qua via colle riget!
35
Scilicet ipsius radix virtutis amara,
Dulcior Hyblaea fructus abundat ape.
Invida latrantis rumpantur pectora vulgi,
Ardua quod nostrum surgat in astra decus.
Iamque adeat posita reliquas formidine gentes,
40
Cum mea Romano surgat avena choro.
Nam bene praecipuo discussa poemata coetu
In tacito gestant pondera clausa sinu.
Salve igitur nostri lux invidiosa decoris
Et semper vultu splendidiore veni.