6.
Nunc mihi plena tuo delata est littera questu,
Tradita nec surdis auribus illa fuit.
Missa vel a saevo cernenda est hoste tabella:
Nil nocet inspectis cognita causa notis.
5
Dentibus ut cupidis arctissima vincula solvi,
Tunc patuit iecoris quanta sit ira tui.
Turgida succenset vitrea cito foemina bile
Atque hebetat mentem praecipitatque suam.
Nil racio spectat coeco superata furore
10
Et versum est ira iusque piumque gravi,
Quae, nisi sit freno validisque coercita vinclis,
Aequales ipsis nos facit esse feris.
Si tua sedata venisset epistola mente,
Non agerer fracti foederis ipse reus.
15
Multa studet nostros avertere foemina sensus,
Foemina coelestes digna subire toros.
Haec quoque formosas tellus producit alumnas,
Ipsaque Parisia constat in urbe Venus.
Nec tam forma decens, apti quam praestita mores
20
Invitant fidei solvere iura meae.
Pene pares victus et habet gens Gallica mores,
Nec multum a Latio dissona verba sono.
Discitur et quodvis minimo discrimen ab usu:
Promit et humanos pica diserta sonos.
25
Ipsi etiam Ausonios Galli coluere Penates:
Omnia nativus foedera iungit amor.
At si Romanos implerunt stragibus agros,
Haec fuit illatae debita causa necis.
Nam gravis est aequo pellenda iniuria Marte
30
Ipsaque sanguinea vita tuenda manu;
Adde quod innata est potiundi gloria scaeptri,
Pro quo magnanimus iusta vir arma movet.
Nulla duos unquam coeperunt regna tyrannos:
Solius imperii tanta cupido premit.
35
Hoc disiuncta suis fraterna cadavera flammis,
Indicat hoc caesi flebilis umbra Remi.
Gallus et auriferi nimium cumulator acervi
Et levis in cartha scribitur ille tua.
Quam bene partarum concessa est auctio rerum,
40
Qua nulla est aliis laesio facta viris.
Non manet ille tenax parti nec prodigus aeris:
Nam media est certis maeta tenenda modis.
Nec levis est, coeptum vertit quicunque sinistrum,
Turpibus a votis mens revocanda venit.
45
Sint licet ista tuis penitus contraria verbis
Aptaque lascivo Gallica terra ioco,
Sum tamen ipse tuo constans in amore, nec ulla
Subduxit lectum Galla puella tuum.
Atque ego praedurum superans adamanta resisto,
50
Nec nostrum instanti pectus amore labat.
Non fuit astuti constantia maior Vlyxis,
Cum fugit Siculi monstra canora freti.
Ni sua vinxisset sublimi corpora malo,
Maxima Syrenis praeda canentis erat.
55
Fraudantem non laudo Parim nec Iasona quenquam;
Ipse docet sanctam Regulus esse fidem.
Haec tacito nullas caelat sub pectore fraudes,
Haec est iustitiae fida ministra piae.
Vnde manu colitur niveo velamine tecta,
60
Iussit ut antiqui provida cura Numae.
Praecipitis convulsa ruet tunc machina mundi,
Cum tuus a nostro corde recedet amor.
Haud patriis natus tabulis inscribitur haeres;
Qui dedit ingratis dona recepta Notis.
65
Grandior acceptis reddenda est gratia rebus,
Cultus ut immensae fertilitatis ager.
At reditus transacta mei si tempora damnas,
Non est tam longae causa gravanda morae.
Haurio Socraticis sanctas de fontibus undas,
70
Et sint arcano fixa quot astra polo.
Haec etenim reddit cumulatum summa poetam;
Difficiles aditus Musa perennis habet.
Post modo flexus erit patrias mihi remus ad oras,
Ne videare meo, Livia, capta dolo.
75
Cerneret expectans redeuntem Phyllis amantem,
Impatiens iustae ni foret illa morae.
Quare, age, coepta sacram peragas tua vota per aram
Et solito niveus tramite candor eat.
Non nisi finis erat stabili laudandus amore:
80
Semper ab eventu est vita probanda suo.