7.
Si foret irrisor stulti Democritus orbis,
Rideret vulgi pectora vana rudis.
Funderet oppositus largos Heraclitus hymbres,
Si foret immundi nausea visa gregis.
5
Scilicet hoc multa laesum rubigine saeclum
Adiacet ut putri porca voluta fimo.
Et male directa est lippo rubrica popello,
Extera quae rubro facta colore notat.
En quia nos tacito soli versamur in antro,
10
Garrula nescio quis murmura censor hyat,
Et Faustum urbanis alienum moribus inquit,
Prandia sorbentis quod fugit uncta gulae.
O caput Antycirae nullo medicabile suco,
O male Parrhasium voce rudente pecus!
15
Nos non aethereas viventes carpimus auras,
Praeparet ut lautas ebria mensa dapes,
Vt comedam coena consumptor Apicius una
Et mingam patrias luxuriosus opes,
Ac mea torpenti marcescant corpora somno:
20
Ista decet brutas sordida vita feras,
Conveniens quae nomen habent, quas prona libido
Ducit ad arbitrium, ventre iubente, suum.
Hinc tacitam nasus sannam suspendit aduncus
Caecaque pulvereus terga cucullus adit.
25
Fercula sed propriam non excedentia messem
Ipse verecundo sobrius ore peto,
Ne multo submersa cibo natura laboret
Et moles animum degravet ista meum,
Ne me nocturnos pallentem volvere libros
30
Corpora frigenti reumate plena vetent,
Vt vireat macra surgens in imagine laurus,
Quam servent Musis templa dicata novem,
Vtque Palatino referam nova carmina Phoebo
Atque patroa meum virgo perennet opus.
35
Nec nisi secreto formatum incude poema
Negligit excussum celsa per astra sagum.
Nam faber occulta melius fuligine tinctus
Ferrea limanti toela labore polit.
Aptior est sensus strepitu semotus ab omni,
40
Maius et ingenium conficit alta quies.
Quo circa gelidum Tybur Baiasque salubres
Tendebat priscae turba diserta togae.
Si matutinas ad grandia tecta salutes
Sollicito ferret nostra Thalia pede,
45
Illa sui multas domini compassa lituras
Non foret in toto, Livia, nota foro,
Te duce quae tuta est, docto ceu recta magistro
Cum volat ingenti grandine quassa ratis.
Attamen alterna mens est laxanda quiete:
50
Frangitur assiduis ictibus alta silex.
Quid melius quam docta sacri commercia coetus
Et pariter varias explicuisse vices?
Cernit ut adverso motum conamine fratrem,
Cum peragit cursus menstrua Luna suos,
55
Terreus ut secto dimensor pulvere signat,
Sanctaque Socratici dogmata moris eant,
Vt sunt Caesareo traiectae ponte cohortes
Impetus et celsa Gallicus Alpe ruit,
Ictus ut occubuit Phariis Pompeius in undis
60
Structaque sunt caeso moenia prima Remo,
Vatibus ut furor est coelo demissus ab alto
Promptaque facundi rhetoris ora sonant,
Sic vigiles curae, sic pectora fessa levantur,
Sic bene mens resipit viribus hausta suis.
65
Hi pingues epulas, hi limina magna frequentent;
Contentum solita me iuvat ire via.
Diversis diversa placent; sua cuique libido est,
Sed melior recti est norma sequenda modi.