8.
Sic sacer ille tuo cecidit de pectore vates?
Littore sic sterili torpet aratus amor?
Ah cito pacta fides puerili ardore labascit:
Arida nam gravius pondus arista gerit.
5
Vidi ego saepe tui madidos deflentis ocellos,
Inque meo stabas mollis ut agna sinu.
"En ego", dicebas, "solo contenta poeta,
Corpora do votis obsequiosa tuis.
Faustina si mille manu per frusta secarer,
10
Haec est pro domino vita parata meo."
Et centena dabas cum dulcibus oscula verbis
Estque anima in labris pene relicta meis.
Tunc ego, tunc cecidi partes labefactus in omnes:
Sensibus ammissis muta loquela fuit.
15
Sustentata levas subiectis colla lacertis,
Tergit et humentes saedula lingua genas.
Quae fera non tygris posito mollita furore
Isset in amplexus semisepulta tuos?
Nunc ubi verba iacent tam blandis fusa querelis,
20
Cum repeto, sensu deficiente cado.
Ah fueram infoelix fallacem expertus amorem:
En iterum evasa vinctus ab arte trahor!
Captus ut extrahitur vitato piscis ab hamo
Liquitur et molli tosta medulla face,
25
Vsta superfuso ceu saxa resolvit aceto
Poenus in Ausoniam ductor iturus hamum.
Quid faciam? Sic fata iubent: parere necesse est.
Dulcis amor semper tristis amaror erit.
Omnia qui summi cupiat tormenta doloris,
30
Corda Cupidinea sentiat icta manu.
Ecce magistra meis docet experientia rebus:
Heu quanto est Siculo saevior ista bove!
Fausta triumphantis qui signa sequatur amoris,
Ad poenas flectat lumen utrunque meas,
35
Quae rigidos miti lapides pietate moverent
Atque ipsa in lachrymas aspera saxa graves;
Sumat et afflicti miseranda exempla poetae,
Omnia quod supero nata sub axe ruunt.