9.
Heu morior nec spes nostrae datur ulla salutis,
Cum neget optatam quae dare debet opem.
Vltima si tantos finirent fata dolores,
Grata foret vitae moeta suprema meae.
5
Sed quia maiores augerent funera flammas,
Displicet in paribus morsque salusque modis.
Si tamen ardenti minimam de corde favillam
Excutiam, fosso pectore, vita vale.