11.
Fortiter armanda est nunc dura in proelia pistris:
Nam fera sanguineae caedis ad arma vocor.
En me littorea venientem Livor arena
Expectat, rutilas vibrat et ille faces.
5
Pallentesque genas atque ossea corpora nosco,
Et quo tam saeva milite bella paret.
Hunc mala circundant rabiosae murmura linguae
Et gravis externi cura dolorque boni.
Suggerit infoelix atrum discordia virus;
10
Addita sunt visi gaudia plena mali,
Et torto vittata caput serpente Megera
Sibilat infernam tota per ossa facem,
Qua ruit ille furens veluti lymphata sacerdos,
Absumensque suum qua petit alta iecur.
15
Magnanimi validis comites incumbite remis:
Iam via iam ferro est arripienda meo.
Dii, quanto insurgit Livor modo fervidus ictu!
Dii, quantis ardens viribus ille valet!
Ipse ego vix primis nitens congressibus obsto:
20
Viribus Herculeis fortior hostis adest.
Te rogo, crudeli praeses Tritonia bello,
Vt cadat ante meos ista Chymera pedes.
Aut si dura negant speratum fata triumphum,
Corpora praesenti nostra tuere nece.
25
Atridesque tuo defensus numine taela
Evasit Phtii sanguinolenta ducis.
Innumerisque tuas donis cumulabimus aras,
Esse reus voti cogar et ipse mei.
Sentio quippe meo crescentes corpore vires:
30
Haec sunt auxilii praescia signa dati.
Tandem Livor edax magnisque infeste poetis
Succumbes taelo, Marte favente, meo,
Nec quenquam indignum mordaci dente lacesses:
En te prostratum littora tota vident.
35
Palladiae meritos arae solvamus honores
Et cadat aequoreis hostia pacta deis.
At tu, Musarum spes invidiosa mearum,
Accipe vocalem, Iane diserte, lyram,
Cui Thebana chelys, doctus cui cedit Arion:
40
Tam varium culta manat ab arte melos.
Accipe, Iane, libens; quid enim mea vota moraris?
Nostra venit fidibus palma sonanda tuis.
Magnus et a solo pictus gaudebat Apelle
Non nisi praecipuos mens petit alta viros.