Antonio Tebaldeo carmina 32

Testo base di riferimento: S. Pasquazi, 1966

Cura dell'edizione digitale: M. Sartor; I. Tomei, 2022


Ad Phoebum

 

Phoebe, redi, tecumque tuae sint, Phoebe, sorores:

      Bella abiere procul martia; Phoebe, redi.

Funestae tacuere tubae, lituique tremendus

      Clangor et horrendo classica dura sono.

5

Iuppiter indignos questus tristesque querelas

      Et facili iustas audiit aure preces.

Non tulit hostili tam pulchra perire tumultu

      Moenia, nec turpi colla dedisse iugo.

Iussit ad indomitos Martem remeare Tomitas,

10

      Ad rigidas Thracum Sauromatumque domos.

Pax igitur celebranda: canant mea carmina pacem,

      Pax laeta est, laetos pax petit alma sonos.

Quaeque diu rauco strepitu tacuere tubarum

      Sunt Cirrhae placidis antra petenda modis.

15

Cinge caput lauro, sontem depone pharetram

      Excute sopitae fumida fila lyrae.

Sat tacuit tua muta chelys: rumpe otia tandem;

      Talia divina carmina voce canas,

Qualia Phlegraei post horrida bella tumultus

20

      Victori memorant te cecinisse patri.

Vos quoque, Pierides, cantanti assurgite Phoebo:

      Cingite Cirrheos fronde virente lares.

Italicae meritos pacis celebremus honores:

      Ipse cano, cantus consociate meos.

25

Pax hominum requies, hominum pax alma voluptas,

      Pax superis, avibus, pax bona grata feris.

Pax conservat opes, miseros alit illa colonos,

      Pax bona lanigeras curat et auget oves.

Omnia pace nitent, ridet mare, ridet et aer,

30

      Et vario tellus picta colore viret.

Securam pax praebet iter, securus onustam

      Vndisonum revehit per mare nauta ratem,

Tutaque non trepido gressu terit arva viator,

      Nec timet occultas in sua damna manus.

35

Pacem terra colit, pontus veneratur et aether:

      Nil melius, toto dulcius orbe nihil.

Has tibi, Pax, canimus laudes; Pax candida, vive;

      Semper in Ausonio sint tibi regna solo.

Sit Bacchus, sit flava Ceres, sit Copia tecum:

40

      Et Venus, et mollis te comitetur Amor.

Vrbs tua quam colimus, tua sunt haec moenia, serves

      Illa precor, serves qui regit illa Ducem.

At tu, dum cessant Martis fera bella cruenti,

      Bella geras facibus, magne Cupido, tuis.