Antonio Tebaldeo carmina 33

Testo base di riferimento: S. Pasquazi, 1966

Cura dell'edizione digitale: M. Sartor; I. Tomei, 2022


Innocentio Octavo Pontifici Maximo ac Xisti successori

 

Insanos veluti zephyro veniente furores

      Ponit et iratas temperat aequor aquas,

Vtque solent atrae coelo discedere nubes

      Aethera cum nitidis Cynthius intrat equis,

5

Sic ferus Ausoniis Mavors modo cessit ab oris

      Cum meritum cinxit sacra corona caput.

Protinus hinc fugiunt caedes furibundaque cessant

      Proelia, et ad Latias pax redit alma domos,

Et quae civili fuerat vexata tumultu

10

      Erigit oppressum, te duce, Roma caput.

Quicquid habet tellus armorum, quicquid et aequor,

      Pacifico clausum limine Ianus habet.

Gratulor ergo tibi, patriae pater, orbis habenas

      Qui regis et magni iura Tonantis habes,

15

Cui mundi imperium, rerum cui summa potestas

      In terris, hominum cui data cura fuit.

Gratulor Italiae, pacato gratulor orbi,

      Otia qui per te dulcia pacis habet.

Aspice septenos ridentes gramine colles,

20

      Aspice quam laetis Albula currat aquis.

Arrident arae, rident tibi templa deorum,

      Et posito exultant saxa vetusta situ;

Ipsaque franguntur veterum monumenta virorum,

      Prosiliuntque cavis corpora de tumulis

25

Miranturque iocos, vivisque immixta pererrant,

      Augustumque suum rursus adesse putant.

Omnia laetantur, laetor quoque laetaque canto

      Carmina, laetitia pectora nostra tument.

Si qua superstabunt saevi mala semina belli,

30

      Sit tibi ne crescant tollere cura, pater.

Effice discordes populos concordia mitit

      Iungat, et humanum sit sine lite genus.

Quid iuvat imperii latos extendere fines

      Regnaque finitimis eripuisse suis?

35

Bella Scythae Thracesque gerant Parthique fugaces,

      Bella gerant tigres: nos decet esse viros.

Restat ut, immensum cum iam pacaveris orbem,

      Pierio dones otia grata choro.

Collige dispersos vates lacerasque Camenas:

40

      Pacis egens, pacem turba canora petit.

Sis iustus fortisque licet, moriere, nec ullus

      Cognoscet vitae splendida facta tuae.

Quicquid agis mortale puta: domat omnia tempus,

      Omnis in exiguo tempore friget honos.

45

Divitiae pereunt, evitant carmina mortem:

      Morte caret quisquis nobile carmen amat.

Haec tibi perpetuas possunt acquirere laudes,

      Postque obitum vitam restituisse valent.