Girolamo Angeriano erotopaegnion, 137

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


137. de Caelia et Cupidine

Pelliciam induerat se frigens Caelia vestem.

      Inquit Amor, "calido me tege, quaeso, sinu.

Canet humus nivibus, stridens aquilonibus imber

      Saevit. eo nudus. respice: membra tremunt."

5

Illa, "libens faciam, sed primum pone sagittas,

      Pone arcum." abiecit protinus arma puer.

Illuc ingressus, subito se fovit amictu.

      "Perpetuo hic utinam vita daretur," ait.

Mox paulo tantum sensit sub tegmine frigus,

10

      Ad Paphon ut celeri fugerit inde pede.